non ab oppositione ad occultationem, quibus modis capi orientale ac occidentale superius diximus. Separata igitur est ratio orientalis et occidentalis a natura retrocessus et directionis et quanquam idem sit planeta qui a prima statione fertur ad Solis oppositum, et qui retrocedit, alium tamen habet effectum ut retrocedit, alium ut ad Solem comparatur, et tertio, ut terrae fit propinquus, quamobrem hos status commiscere non oportet, etiam si invicem necessario coniuncti sint. Nam si non commiscueris non errabis, intelligesque plura decreta unius planetae valde invicem diversa, et illorum magnitudines invicem distinctas quod etiam in aliis ut facias suadeo. Similiter ut memineris distinguere calidum et humidum cum pro qualitatibus sumuntur, ab ipsa substantia illorum, quae est lumen vel luminis effectus. Verum cum de superioribus dictum sit, inferiores hoc modo illis assimilabuntur. Id primam stationem ut dictum est, sunt humidiores, vespertini calidiores, ab hoc ad secundam stationem sicciores, ab ea ad occulattionem frigidiores, siccitas enim diurna velut in senibus frigiditatem parit.
〈I.8〉 Caput VIII
Textus XXXV: De viribus stellarum inerrantium
Superest ut stellarum quoque fixarum naturas et proprietates effectuum percurramus. Nunc igitur deinceps sicut de errantibus fecimus, percensebimus et in his peculiariter observatas rationes. Ac primum quidem earum quae per signiferum descriptae sunt. In capite Arietis stellae effectus habent commistos ex viribus Martis et Saturni; quae in ore sunt, idem possunt quod stella Mercurii, nonnihilque quod Saturni; quae in posteriore pede, martiae; in cauda, veneriae sunt.
Ubi Tauri signum quasi amputatum cernitur ibi stellae sunt naturam sapientes Veneris et Saturni aliquantum; at Vergiliae Lunam Martemque referunt; in capite inter Suculas una luce rutila excellens, quae et Facula dicitur, martia est.
Geminorum signum in pedibus stellas habet quarum natura similis est naturae Mercurii et nonnihil Veneris. In femoribus lucidae stellae saturniae sunt; in capitibus duae nitent, quarum prior mercurialis est, cognomento Apollinis, posterior martia, cognomento Herculis.
In Cancri oculis stellae duae effectum similem habent stellae Mercurii et aliquantulum Martis; in brachiis stellae, Saturni sunt et Mercurii; illae vero in pectore quasi girus nebulosus, Praesaepis cognomento, martius et lunaris est; iuxta quem utrinque positi, ut vocantur Asini, Martii sunt et solares.
Duae stellae in Leonis capite idem possunt quod Saturnus et paulatim accedunt ad Martis etiam naturam; in cervice tres satur-