est, scilicet an statum habeant, quae sic constitutae sunt stellae, voco autem statum cum eadem die in centris inveniuntur cum Sole, vel etiam Luna, voco centra lineas angulorum. Contingit vero hoc septem tantum modis utiliter. Primus est cum stella videatur ante ortum Solis in oriente, vel si post ipsum constituta videri possit ab occasu. Secundus ut statim ante ortum Solis videatur stella in coeli medio, vel etiam si oriente Sole (at hoc debilius est), licet non videatur stella coeli centrum ad unguem occupet. Tertius ut ante Solem orientem stella occidat statim, vel si simul quod minus est. Quartus, ut oriente Sole stella imum coeli obtineat ad unguem. Quintus cum Sole imum coeli occupante oritur ad unguem vel occidit. Sextus cum occidente Sole stella coeli medium occupat, vel statim ab occasu, quod melius est. Septimus si occidente Sole stella ad unguem imum coeli occupet. Hi modi non coincidunt, neque tamen plures imaginari posse non possunt, qui non coincidant. Nam cum ad statum diei referantur et ad potentiam, alii esse non possunt. Quod si actu id contingat, ut scilicet Sol et stella in centris angulorum sint, erit hoc potentius ac firmius. Caeterum et illud pro sententia Ptolemaei percipienda ac exemplis intelligendis observandum est, quod per animae rationalis qualitatis intelligere debemus imaginatricem virtutem, memoriam, rationem, atque intellectum. Verum ne Ptolemaei sententiam a nostra alienam esse credas, intellige Lunam cerebrum significare, atque eas vires, quae magis ex sensibus pendent, et illis sunt propiores. Mercurius vero significat spiritum cerebri. Ut ergo quilibet planeta suos habet effectus et animi qualitates, siquidem Saturnus perseverantiam et pertinaciam. Iuppiter probitatem et simplicitatem. Mars fortitudinem et iram, unde crudelitas. Sol gloriae amorem et ambitionem seu superbiam. Venus amorem et luxum. Mercurius prudentiam et vafriciem. Luna promptitudinem et instabilitatem. Hae diversis in partibus corporis fundamentum habent, utpote corde, iecore, non tamen ad actum deducuntur nisi cerebrum, et spiritus animalis hos effectus suscipiendo exerceat. At cerebrum, ut dixi, Lunae spiritus animalis Mercurio subiicitur quamobrem locum Mercurii, et Lunae in omnibus affectibus animi considerare oportet. Non tamen in singulis affectibus hi erunt principales, sed ut dixi, alios planetas considerare decet. Velut in gravioribus doctrinis Saturnum, et Iovem in eloquentia, Venerem in decore et maiestate, et gloriosis facinoribus Solem.
Dubitatur quonam pacto Mercurius poterit dici male affectus, cum in alciati genesi peregrinus et Marti iunctus sit, in secunda genesi combustus, in octava vespertinus retrogradus et sub radiis, nec tamen ullus horum eruditionis fuit expers quin imo et in sexta genesi non deest ingenium, promptum, sagax, et illustre Ptolemaeus, ut dixi, non a Mercurii dispositione ingenii qualitatem venatur, sed domini loci illius. Quod si modo laedatur, facit hoc in signis aqueis praecipue Piscibus, Saturnique radiis infelicibus afflictus, nec tunc praeter eruditionem, quae ex literarum studiis habetur quicquam negat, nam retrocessum et combustionem ob consuetudinem non timet. Nec aliud praestat retrocessus nisi ingenii tarditatem, ut celeritas promptitudinem. Combustus vero studia disciplinarum negat, eloquentiam et historiarum cognitionem non prohibet. Itaque omnia potius ad loci dominum quam ad ipsum Mercurium sunt referenda, pati etiam parum videtur ob proprii luminis claritatem et siccitatem, ut contra Luna, quod Solis lumine plurimum splendeat et humida sit, multum videtur affici, eos vero qui ita afficiuntur stultos solemus vocare, quod a communi usu devient. Ubi vero Mercurius male afficitur solum hebetes appellamus at hebetudo parvi aestimatur, cum frequens res sit. Quanquam viderim etiam non afflicta Luna, sed solo Mercurio verum egregie a Sole et malefica praecipue Saturno stultos factos esse. Ob id etiam