PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 418

Facsimile

Itaque hic non levis dubitatio incidit cur sit quod vitia animi superioris, ut comitialis, insania, daemonium ubique inveniantur, generaliterque stellarum concursibus subiaceant et apud omnes gentes astrorum decretis subiiciantur, non sic concubitus nefarii, nam apud Germanos, Christumque colentes vix unum invenias, qui puerorum concubitu delectetur, etiam si palam illud astra decernant? At vero apud Aegyptios Mahumetique cultores etiam si non id palam atque constanter astra decernant, nihilo secius facile his vitiis detinentur. Dico igitur causam esse quoniam anima sensibilis rationali subiicitur, iccirco talia vitia legibus subiacent, stultitia vero et daemonium, et comitialis morbus cum vitia sint animae rationalis, subiacent ipsis astris, nec ab ulla vi possunt averti, cum suprema vis ipsius hominis concussa sit et afflicta. Quamobrem de prioribus quidem vitiis velut, et de corporeis, quod animae rationali non subiaceant absolute pronunciabis, de his autem quae hic describuntur, quaeque ad Venerem pertinent, non similiter, sed alia quidem non omnino evenient, alia vero aliter, quoniam legibus et consuetudinibus obediunt. Apud Germanos gratia exempli, puerorum concubitor propriis manibus se polluet aut cum alio talia patrabit vel cum ancillis, vilibusque personis concumbent et ut breviter rem absolvam, morem gentis in talibus novisse necessarium est.

Textus LXXX

His ita oculis expositis, si lumina sola in masculinis signis sunt, mares naturam masculinam superant, foeminae ad virilem nimium indolem naturamque transeunt.

〈Commentarius〉

Luminaria sola faciunt affectus aut masculinos, aut foemininos nimis, cum ambo fuerint in signis eiusdem generis, scilicet masculinis ambobus, aut ambobus foemininis, sed hoc discrimen non grave erit. Si vero Sol in masculino, Luna in foeminino signo fuerint, hoc erit exacte secundum naturam. Si autem contrario modo, scilicet Sol in foeminino, Luna in masculino signo, tunc erunt similes naturalibus hominibus, non tamen adeo exquisite tales, sed et quandoque magis masculi quam oporteat, quandoque magis effoeminati, et hoc si Mars in masculino signo fuerit, Venus vero in foeminino.

Textus LXXXI

Si vero Mars quoque et Venus sive uterque alteruter masculini fuerint, viri ad convenientes naturae congressus proclives admodum fiunt, adulteri, incoercibiles et nunquam non accincti ad turpem et illegitimam commiscendorum corporum voluptatem. Foeminae vero coitus praeter naturam instituti appetentes evadunt, salaces, oculis emissitiis et quas tribades appellant, virilia sibi munia sumentes. Et si quidem sola Veneris stella mascula fuerit, clancularia haec et latentia vitia significat. Sin etiam Martis, aperta ut legitimarum uxorum loco habeant nonnunquam quibuscum commiscentur.

〈Commentarius〉

Per illegitimam Venerem intelligit stuprum, adulterium, incestum, et concubitum cum pueris, ac cum foeminis alieno modo, non tamen ipsi erunt extra naturam, id est, concubitum patientes. Foeminae vero potius qualitate, quam quantitate peccabunt, masculino modo se commiscentes, quae vitia quandoque apud monasticas seu sacratas virgines regnare solent, sicut et mas-