PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 383

Facsimile

in dominis coascendentes per centrum stellae, quia remotio per unum gradum non dat dimidium effectus et per duos gradus quartam partem. Volo dicere quod si aliquis planeta sit in linea finitoris et alius sit prope unum gradum domino ascendentis, quamvis dominus ascendentis sit in primo ordine, et ascendens in tertio, tamen plus poterit stella, quae est in finitore, illa quae est cum domino eius. Neque esset inconveniens quod ascendens praeferetur domino loci Lunae, quia textus Graecus μορους ἥ την σελήνη ὡσαύτας non τουτί μερους, et mihi placet haec opinio. Utcunque sit, si uni planetae plura ex his contingant plura etiam posse consentaneum est, velut in octava genitura Venus, Luna, et Iuppiter multiplices habent potestates singuli. Iuppiter est in finitore et est dominus loci Lunae, Venus domina loci Lunae et ascendentis solium habens in utroque Luna per se significat, dominaque est ascendentis et ipsum sextili aspectu respicit. Planetae autem qui commiscentur illis sunt Veneri quidem Mercurius propter coniunctionem, et Saturni radii trigoni. Lunae vero Mars propter quadratum et caput Persei. Nam coascendere dicuntur quotiescunque fuerint in eodem semicirculo positionis superius declarato. Hoc autem si velis invenire per planisphaerium licebit melius etiam per sphaeram solidam. Non vero quin per tabulas Ioannis Monteregii id peragas et sunt exactiores instrumentis, nisi instrumenta sint magna valde, tamen usus tabularum est taediosus, laboriosus, et periculosus de errore et maxime quia Monteregius male fecit in hoc quod non apposuit rationem operationum, quam videmus in tabulis Alphonsi. Adeo, ut nisi sit peritissimus mathematicus, oportet ut perpetuo inhaereat regulae et tabulae Monteregii, quod ipse studiose fecit, ut homines essent servi libri eius, unde iuste a patre meo reprehendebatur. Nam homo fit obnoxius errori trifariam, primum si tabula aliqua in parte mendosa sit, secundum si sinistre aliquo modo regulam intelligas, quod facile evenit inter tot varietates latitudinis borealis, australis, ascensionis rectae, obliquae, arcus nocturni vel diurni, totius vel medietatis in medietate, descendente, vel ascendente super terram, vel infra terram, ob id meo iudicio optima est sphaera solida magnam, vel planisphaerium magnum et adamussim ex aere factum. Nos tamen aliquando si licebit, est autem brevis res utpote duorum filiorum, rationem harum tabularum explicabimus. Nunc autem sufficiat monuisse lectorem, qui his cum ratione uti voluerit, ut quemadmodum fabricatae sint intelligat. Intelliget autem alioquin iam exercitatus tamen, si tabularum eiusdem Monteregii de primo mobili regulas, seu propositiones diligenter fuerit assequutus. Caeterum ut ad rem revertar, in praesenti negotio postquam res per circulos positionis agitur et corpulenta est, corpusque planetae aut stellae non virtus sola requiritur, non minor utique habenda est latitudinis ratio, quam longitudinis, quod peculiare ferme est huic negotio de forma corporis habenda atque proprium.

Verum dubitabit aliquis, nonne consideranda erunt in hoc regio, et civitas, et victus ratio, atque parentum forma, nam videmus plerunque filios esse parentibus similes qualis est filia mihi, alios avis ut natu maior meus ad unguem similis patri meo? Respondeo quod de patria et civitate, et modo vivendi Ptolemaeus superius in primo libro satisfecit, quia cum hic dicet quod Saturnus facit nigrum si sit occidentalis, intelligemus de Germano quod non erit niger, sed obscurior aliis. Et Iuppiter orientalis facit Aethiopas splendidiore et nitidiore carne, non albos. Et ita omnia quae subiungentur intelligi debent, et referri ad homines, qui eisdem muris circum ambiuntur. Porro quod ad parentes attinet et avos, et patruos, et fratres, quoniam iam genituras consentire necesse demonstratum est. Illud vero in quo consentiunt etiam in ipsa genitura comprehenditur, si universam illam explicaverimus. Explicabimus et partem qua natus suis maioribus, aut fratribus assimilatur, adeo ut illa si-