PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 419

Facsimile

culorum concubitus apud monachos, non quidem omnes, absit, sed apud eos, illasque tantum, quique non sponte, sed decepti, deceptaeve, aut a parentibus compulsi, compulsaeve, vi intruduntur. Piget me talia dicere, sed veritas me compellit. Caeterum quod ad textum attinet, Venus sola si delinquat cum luminaribus, quia benefica est minora mala facit, atque ideo latentia et occulta, sed si Mars misceatur praeter id quod malefica est, clamosus etiam est et petulans, et inverecundus, ob id omnia sponte detegit. Maiora etiam praedicans quam fuerint, turpitudinem omnem et flagitium non solum dedecori non esse existimans, sed laudi et gloriae. At vero si inimicus fuerit facit ab inimicis accusari et aemulis, reliqua nota sunt.

Textus LXXXII

E diverso cum luminaria in praedicta figuratione in locis foemininis inveniuntur, foeminae in iis quae sibi natura conveniunt modum non sciunt, viri praeter naturam ad foeminarum mollitiem et evirationem propendent. Cum ad haec Venus quoque foeminina est, foeminae proclives in Venerem, adulterae et salaces fiunt venereamque operam et inconvenientes, potissimum sexui suo congressus, neque ullo tempore neque hominum ulli recusantes, turpe aut illegitimum sit, nihil pensi habentes. Viri vero molles et ad naturae ignotas coitiones praecipites et concitatos, quique muliebres sibi partes congrediundo vendicant, occulte id sane et tecte. At si Martis quoque stella effoeminata fuerit aperte ac libere et urbana prorsus fronte quae diximus exercebunt, meretriciam illam et publice prostitutorum turpem et execrabilem personam induti, usque ad communem populi indignationem et devotionem infames.

〈Commentarius〉

Duobus verbis res constat, quatuor hi significatores, Sol, Luna, Mars, Venus, in similibus sexui nati signis immoderatam in quantitate libidinem efficiunt, non tamen inconvenientia, aut contraria sexui nati efficiunt. In contrariis vero sexui nati signis immoderantiam libidinis in quantitate non adeo augent, verum ad contrarias sexui proprio commistiones incitant. Eo fit ut neque tribades tam frequenter cum puellis agere desiderent, nec pueri pati venerea sicut mulieres, aut sicut viri agere. Intelligenda quoque sunt ea, quae hic dicuntur de perfecta aetate, nam ut dixi, puellae, puerique persaepe in violentas dominas, aut dominos incidunt, a quibus flagrorum maxime metu, tum simplicitatis causa, alii etiam avaritiae multa nefanda perpetiuntur absque astrorum indicatione, nisi subtili coniectura potius, quam hac generali regula id depraehendere velis. Hoc autem discriminis interest, quod si astra consenserint iam adulti facti et liberi, et compotes sui in eisdem vitiis perseverant. Si vero absque astrorum generali decreto haec contingant, ubi adoleverint et compotes fuerint sui, ab his vitiis abstinebunt. Docet enim Aristoteles in Moralibus haec vitia maxime a pueritia contrahi, cum contigerit improbis dominis servire et quae cum cruciatu fiunt diurna consuetudine transire in voluptatem quae tamen non succedet si astra non consenserint. Verum Ptolemaeus de sua aetate, aetata B regione et lege intelligit in quibus proclives magis etiam erant absque servitute, violentiaque nec illa indigebant, veluti et nunc Tuneti ut narrat Ioan. Leo in africana historia, ubi mulieres passim, puerique nulla violentia, sed modica solus pecunia se prostituunt, ut contra apud nos non eadem licentia in