Postquam docuit de uno tantum nato, hic declarat de pluribus, qui nascuntur. Et quia cum plures nascuntur, facilius est ut moriantur. Ideo ne quis crederet, ne in geminis ac trigeminis magis quod requirantur illae quinque conditiones, docet quod duae sufficiunt ad hoc ut moriatur, nam si astrorum unum quae ascendenti et duobus luminaribus imperitant, quodque necesse est alteri luminarium configurari si debeant esse gemelli, vel plures ut supra visum est, fuerit in occidente, quod nascetur erit oblaesum ac semivivum. Quod si praeter id etiam malefica super eundem planetam elevetur, quod nascitur non nutrietur. Et ita in geminis pauci servantur et aegre, in trigeminis rarius et difficilius, in pluribus autem aut omnino nunquam, aut vix unquam, ut supra dictum est.
〈III.10〉 Caput X
Textus XXIX: De vitae spatio
Inter ea quae secundum genituram eveniunt primo loco de vitae diuturnitate disserendum erit, quandoquidem veterum de more ridiculum est singillatim ad illum omnia futura referre qui ad horum tempora vitam prorogare non potest. Neque vero simpliciter neque leviter huius rei consideratio instituitur, sed a praecipuorum locorum domino multipliciter captanda est. Est autem maxime nobis naturaeque conveniens hic modus. Omnino enim pendet ex apheticorum locorum iisque dominantium deprehensione amplius locorum et astrorum interimentium. Diiudicatur igitur horum unumquodque hoc pacto.
〈Commentarius〉
Quia iam tractavit de his, qui non nutriuntur, nunc tractat de iis, qui nutriuntur et de diuturnitate vitae illorum, quia frustra quaereretur de coniugio et filiis, et qualitate illorum in eo, qui moriturus sit in pueritia, absurdius vero scriberentur haec quod antiqui faciebant ridiculose satis. Veluti si quis scribat hic natus ducet uxorem in senio formosam et divitem, quia Venus est occidentalis iuncta Iovi in utriusque dignitate, habebitque prolem pulcherrimam. Et ita de divitiis, de amicis, de magistratu comparando in senio, deinde ultimo subiungat, post longa scripta perplexa dubia qualia solent facere astrologi nostri temporis plena contradictionibus et obscuritate, quod morietur in prima iuventa, nonne strenue hic nebulo suam declarabit stultitiam? Ptolemaeus igitur docet quod primo quaerenda est quantitas vitae, deinde adiiciendi casus, qui intra terminum illum vitae continentur, caeteri omnes relinquendi. Quomodo autem debeat longitudo vitae praesciri docet ex tribus, loco aphetico, id est, ab ἀφετή quod est dimissio, et illius dominis, et tertio anaereticis, id est, interficientibus, ab ἀναιρέω, quod est occido, ἀναιρετῆς occisor. Sic dicti etiam aphaetae quasi dimissio, ut ex loco intelligatur afflatu quodam dimitti, quasi linea, quae vitam mensuret, ut a parcis olim antiqui fabulantur, Cloto, Lachesi, interficiens erat Atropos. Latine excursor proprie, quoniam αφετὴ ut dixi, solum in bonam partem trahitur. Promissor autem in utramque partem malus et bonus, et ex malis qui occidit ἀναιρετῆς dicitur, et quanquam fingatur ἀφετὴ, exurere, tanquam e carcere liberatus, unde etiam etymum traxit Graece nihilominus promissor ad aphetam fertur, ut alias dixi. Et tamen aphaeta cum supervenerit effectum producit, ut natus emergat aut obruatur.