PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 184

Facsimile

rii, et Iovem ipsum, quae ambo maxima astra in ipso horizonte sunt ad unguem. Porro talia maxima sunt, sed neque id nisi velut a cometis concussionibus quibusdam orbis nec quaesitum. At vero sponte ne quicquam, neque singulari causa nostra, sed publica quadam ratione, ut inferius declarabimus. Itaque ut ad rem redeam, in generalibus constitutionibus Sol cum intrat Arietem altitudinem suam totum commovet orbem, omnia pullulant, omnia exhilarantur, nec tamen calefacit ut in Leone, imo neque ut in Cancro, nec Tauro. Et ut uno verbo dicam, domus rem quietam et perpetuam facit, altitudo in mutatione et specie maiorem. Trigonus vero plus habet virtutis in dividendo regiones terrae, quam in genituris. In genituris autem significat robur et efficaciam, receptaque apud homines mandata illius, si praesit, vel consilia si sit socius. Fines declarant vires potentiores, sed temporibus terminatas, velut legationes, annuos magistratus et negocia singularia. In temporibus vero mutationes non generales, sed quae paucis diebus aut mensibus finiant. Unde fines quod finem accipiant dicti. Qualitates autem cum animae tum corporis expoliunt, non faciunt. Unde qui in finibus Martis aut Saturni morum dominum habuerit, poterit quidem esse bonus alioquin, sed moribus rudibus, agrestibus et incomptis. In corporis etiam affectibus mala lenit aut auget finis, non facit, persona facit ut videatur et speciem referat, non ut sit. Gaudium autem lenit aut exacerbat significata, sed vix sentitur. Proficit aut laedit cum nihil aliud iam est boni aut mali.

Quantum vero ad domorum ordinem, tabulam enim praefixi qua facile intueri possit, quisque cui signo planeta quilibet dominetur, aut cuicunque planetae quae domus sit, aut quibus signis imperet. Id etiam certo ordine ut facillime memoriae commandari possit. Est igitur ratio talis, Cancer est domus Lunae, Leo, Solis, inde quae circundant signa dantur Mercurio, et sequentia scilicet, quae illa circundant Veneri, et ita ascendendo ordine planetarum usque ad Saturnum. Nunc vero rationes ipsius Ptolemaei aggrediamur. Dicit igitur quod efficaciora signa nobis sunt Cancer atque Leo, nam cum Sol est in illis, maximum calorem apud nos excitat, igitur etiam reliqui planetae, quia eadem est ratio qualitatum, quae sola magnitudine differunt. Itaque danda sunt efficacioribus planetis, ea sunt luminaria.

Termini Solis
♌
♍
♎
♏
♐
♑
Termini Lunae
♒
♓
♈
♉
♊
♋

Reliquum est clarum usque ad id (atque ita factum est ponit terminos Solis et Lunae quos hic describo in tabula sub nomine terminorum nihil enim refert sive terminos, sive fines dicas. In aliis vero planetis quod maxime distaret a Luna et frigiditate sua maxime contrarius esset Soli Saturnus, data sunt ei signa opposita Cancro atque Leoni, scilicet luminarium domibus quae etiam malefica sunt, quia ambo frigidissima. Iovi data sunt proxima velut et Iuppiter Saturno proximior est. Respicit etiam Sagittarius Leonem, et Pisces Cancrum trigona radiatione, ut domibus cum luminaribus conveniret quemadmodum et naturae beneficentia. Marti vero succedentia velut et loco Mars Iovi succedit, Aries autem Cancrum quadrato respicit et Scorpio Leonem, velut et Mars luminarium