li modo penitus immitti. Verum sicut ipsa praevisio, et si non nusquam incurrens, tamen quia aliqua sit digna summo, nisi fallor studio videtur; ita etiam de attentione faciendum iudico, ut quamvis non cuncta sanare possimus, tamen quae possimus seu magna sive parva, in his libenter et grato animo illam amplectamur et non vulgaris lucri instar ducamus ipsius factam nobis copiam.
〈Commentarius〉
Proponit Ptolemaeus fundamentum ex universalibus, volens demonstrare singularium etiam esse artem praesciendi futura. Universale autem tripliciter dicitur, aut quod multa continet, ut populus, gens, provincia, civitas, et hoc est, plerunque minus notum singulari, nec de hoc intelligit author. Est etiam universale quod dicitur de multis, quod consideratur a philosopho naturali et dialectico, et hoc quandoque potest esse notius singulari. Tertio modo pro communi et indiscreta cognitione ut hic capitur argumentum igitur est generales constitutiones sunt notae et utiles iudicio omnium hominum, ergo singulares. Quae autem sint generales constitutiones, declarat tribus pulcherrimis exemplis. Primum de tempore, et hoc dicit pendere a Sole, nam scimus certo aestatem et hyemem futuram, et ita etiam fit utilis haec cognitio, quoniam homines praeparant ligna, et vestes ad temperandum frigus hyemis, et umbras ac porticus et aulas ad temperandum calorem aestatis. Secundum exemplum est de navigatione, in qua cavemus congressum Lunae cum stellis fixis quae tempestatem inducunt, ut sunt Orion et Arcturus. Igitur haec est scientia et utilis. Tertium est in serendis seminibus, plantandis et inserendis surculis, et admittendis iumentis, porcis et ovibus, et fovendis ovis in quibus quaeritur Lunae incrementum. Hoc igitur praesciri potest, et utile est. Igitur, inquit, etiam singularia praesciri possunt. Singulare appellat certam rei quantitatem et mensuram, quae per reliquorum astrorum errantium mistiones figuras et effectus fiunt. Ex hoc patet trium generum maxime illustres esse effectus, et qui ab antiquis non negarentur, Solis, Lunae, et fixarum stellarum insignium, magnitudine vel situ propinquo viae per quam Sol graditur.
Sed enim docet causas tres, quare singularis cognitio negligant, una, quia existimant illud quod adversant (puta Saturni frigiditatem) calori Solis, esse minimam et insensilem, atque ideo contemnendam, et ita de calore Martis vel Iovis. Secunda quia scientia istarum stellarum in situ, motu, et loco est dificillima, ideo ut reliquarum scientiarum, quamvis etiam utilium ad comparandas divitias partes difficiliores praetermittuntur, velut in medicina dissectio tuta in profundis partibus quae supponit scientiam locorum musculorum, venarum et arteriarum. Et in geometria scientia conoydalium corporum, et coni sectionum et in musica enarmonicum diatessaron. Tertia causa est, quia quidam putant vim primae causae seu naturae esse adeo potentem, ut possit avertere quaecunque velit. Et intelligit secundum Haly per primam naturam stellas fixas, aliter possit intelligi Deus. Verum commentator aliter interpretatur, scilicet quod raro (id significavit Ptolemaeus per non multum) contingit, ut talis constitutio pervertat quod ex principio decretum est. Unde factum est ut homines existimaverint, cum tam raro coeli decreta soleant perverti, ut cuncta necessario fieri arbitrentur. Cumque parum hoc ad artem pertineat, non laborabo ut doceam quid magis Ptolemaeus per primam naturam intellexerit.
(Verum sicut) Declarat quod quemadmodum in medicina quamvis non omnia curare possimus in his, in quibus potest, sive magna sint, sive parva, quasi dicat, sive multi servari possint ut in salubribus morbis, seu pauci, sicut in pestilentibus, pars ea tamen medicinae non est negligenda. Ita in astrologia quamvis non possimus occurrere omnibus, non debemus eam utilitatem ne-