Saturni stella maxime frigidifica est fed et nonnihil arefacit, quod ut verisimile est a Solis calore et terrae humiditate longissime distat. Caeterum et huius stellae et reliquarum vires exquiruntur etiam de observatione configurationum ipsarum cum Sole et Luna, nam secundum illas alias aliter pro intensione et remissione circunfusi nobis coeli modum constituere manifestum est.
Stella Iovis temperatae naturae est, media enim fertur inter frigidificam Saturni et aestuosam Martis; calefacit autem et humectat, sed quia calefaciendi vis praecellit, ideo foecundi ad illa venti excitantur.
Martis stella et arefacit et urit sicut congruit igneo ipsius calori et vicinitati solari, cum subiectus illi sit orbis Solis.
Stella Veneris eosdem habet effectus quod quidem ad temperationem attinet quos Iuppiter, sed ratio est diversa, nam quod vicina est Soli nonnihil calidifica est, sed multo vehementius humectat, quemadmodum et Luna, propterea quod ingenti luce praedita attrahit exhalationem humidam a proximis terrae locis.
Mercurii stella fere quidem non minus aliquando arefacere quam humores absorbere, propterea quod non valde longe a Sole recedat; aliquando tamen et humectare deprehenditur, cum superposita sit terrae proximo orbi Lunae. Subitarum autem mutationum in utranque partem effectrix est inflata, quasi celeritate comitatus solaris.
〈Commentarius〉
Quicunque expositores conati sunt hunc librum exponere ante nos, non solum coacti sunt dissidentia a philosophis affirmare, sed nec sic etiam experimentis satis faciebant, quandoquidem in stellis nihil aliud sit quam calor, nam humidum et siccum affectus sunt patientium corporum, qualia non sunt coelestia frigiditas vero privatio solum caloris est. Sed nec simpliciter calor qualitas est, qualis in igne vel motu, sed substantia in lumine, ut iam dixi. Hic vero trifariam distinguitur, multitudine (quae duplex est) tenuitate, et puritate, seu claritate. Siccantur etiam omnia, vel a crasso calore, vel a modico. Cum enim aer humidus sit, maximus calor, si sit tenuis penetrando aerem inducit aqueos vapores atque ita concoquit et humectat, non siccat. Crassus autem, dum non penetrat, cum primum calefacit, statim etiam siccat. Exiguus vero etiam siccat, tum praecipue cum crassus fuerit, quoniam cogit neque dissolvit humidum ob id Saturnus atque Mars siccant, sed Mars longe plus, tum quia plus calefacit, tum quia substantia illius impurior est. Est autem substantia illius non tota lux sicut in Sole, sed crassior, ac magis pervia.
Ut autem aliquid de his diligentius habeatur exquisitum, scire decet, quod unumquodque astrum, ut in physicis docuimus, dupliciter lucet, velut et Luna proprio quidem lumine atque Solis, quod a corpore astri terso, atque solido reflectitur. Itaque cum neque omnino purum est astrum, sed substantia minus lucidum, neque solidum tunc obscurius est, velut Mars et Luna ea parte qua a Sole non illuminatur. Igitur stellae fixae quae plurimum lucent, ut Canicula, proprio lumine lucent. Proprium autem non Soli simile, sed vel obscurius, vel debilius.
Verum dices, Saturnus frigidus esse videtur, nam refrigerat homines et il-