militudo tanquam pars in toto contineatur. Quod si quis parentes agnoscat priusquam iudicium fecerit, nihil plus habebit, quam ut quod intellectu concepit melius exprimendo ac sensui propius veriora dicere videatur, ac non nati formam descripsisse quod astrologi proprium est, sed depinxisse potius quod physionomi officium est. Sed quod ad effigiem attinet, quae ex laboribus mutatur, ut in rusticis, vel ex arte, ut in ferrariis fabris, vel ex vitae miseria, ut in pauperibus, vel ex morbo, vel ex casibus, non est hic sermo, quanquam de casibus sequenti capite dicturi sumus. Illud quoque non est praetermittendum omnino, ut quae hic de parentibus, et de maioribus, tum de patria ac civitate, ac consuetudine observanda esse diximus, aut omittenda ut non necessaria, sed solum utilitatis causa consideranda pro effigie corporis inquirenda, eadem ad unguem etiam de qualitatibus animi dicta esse intelligantur.
Textus XLVII
Nam inter stellas sane Saturnus quum orientalis est, flavos commodeque habentes procreat, capillis nigris, crispo capite, oculis magnis et statura moderata, temperatura vero humidiore et frigidiore. Occidentalis vero cum est nigros et macilentos et parvos, capillo simplici, tenues, aliquantulum moderata statura, nigris oculis, temperatura vero frigidiori et sicciore.
Iovis vero sydus locis praedictis imperans orientale, albos cum quadam coloris commendatione, capillitio mediocri, nigris oculis, et bene magnos, forma venerabili, temperatura vero magis declinante ad calorem et humorem. Occidentalis vero cum est, albo quidem colore, sed indecenti, item capillis rigidis aut recalvastros etiam et calvos, statura mediocri, temperatura vero humidiore.
Martis sydus orientale, rubescentes efficit et bonae staturae ac valentes, oculis caesiis, hirsutos, capillamento mediocri, temperatura calidiori et sicciori. Occidentalis vero rubentes omnino, statura mediocri, exiguo capite subtenues, flavis capillis, rigidos, constitutione vero corporis sicca.
Venus similia iis efficit quae Iuppiter, nisi quod elegantiora et plausibiliora, muliebremque magis habitum decentia omnia, habitiora, succulentiora ac denique teneriora; peculiariter vero oculos dat decenter sublucidos.
Mercurius orientalis flavescentes, statura temperata et conformi, oculis exiguis, capillamento mediocri, temperatura magis ad calidam accedente. Occidentalis vero cum est, flavos, rara, et tenui corporis contextura, oculis cavis, caprinis pedibus, subrubescentes, constitutione corporis sicciore.
〈Commentarius〉
Quod dixit ἀιγόποδας intelligere debemus tenues pedes et obliquos, aliqualiter cum tibia tenui quales sunt capris. Credo tamen potius legendum ἀιγιλοπας ab oculorum similitudine cum capris, unde morbus oculorum sic vocatus, quod hi qui tali morbo laborant caprillos habeant oculos. Estque id