PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 112

Facsimile

ritatem complectuntur, quod non recte fit. Nam haec imbecillitas non est scientiae, sed professorum.

〈Commentarius〉

Primum hoc peccatum quamvis videatur vulgare non tamen est negligendum, nam hoc tempore maxime viget. Nam rem difficillimam, et maximae industriae adeo oscitanter tractant, ut artem in maximam vituperationem deduxerint nec immerito dicere solebat Ioannes Marlianus vir gravis iudicii. Si vis divinare, totum contrarium ad unguem dicito eius quod astrologi, aut pollicentur, aut minitantur. Adeo vero in hoc erraverunt ut non inanem tantum, sed infamem disciplinam reddiderint. Neque enim vix centesimam, aut laboris, aut industriae, aut diligentiae, aut temporis, partem impendunt eius quam impendere debent. Nec solum tunc cum inquirere volumus futura negligentia delinquimus, sed cum ars ipsa discenda est, laborare oportet. Oportet enim, ut Ptolemaeus etiam docet, eum qui vult hanc artem profiteri cum honore et laude, ut has omnes duodecim conditiones habeat. Prima, ut sit valde ingeniosus, secunda ut sit valde memor, tertia ut sit prudens et boni iudicii, quarta, ut veritatem omnibus aliis praeponat, quinta ut sit bonus dialecticus, sexta ut sit bonus philosophus naturalis, septima ut optime calleat astrorum scientiam, quae motus et locos docet eorum, octava ut sit bonus arithmeticus, nona ut clarissimos sui temporis viros audierit, et qui experimenta artis de se egregia et admiranda dederint, similiter et operam his libris dederit qui a clarissimis eius artis authoribus conscripti fuerunt, decima ut sit assiduus in studiis et laboribus, atque illi arti ferme totus intentus, undecima ut diu ac longo tempore operam dederit ipsi arti, multaque per se experimenta collegerit, duodecima ut agriculturae, nauticae, militaris, ac medicae artis, tum situs locorum, habitus hominum, morum illius regionis, legum, et religionis, consuetudinisque, ventorum, et generaliter omnium rerum quandam habeat mediocrem cognitionem. Nam si architecto haec necessaria sunt, teste Vitruvio qui de Solis aedificiis tractat et quae tractat sub sensibus habet quid de astrologo dicendum est, cuius contemplatio de omnibus est et absque sensuum auxilio. Itaque quantum et qualiter peccent qui hanc artem tractant, et quam pauci sunt ad illam idonei manifestum esse existimo. Atque haec certe causa errandi maior per se est omnibus aliis etiam pariter acceptis.

Textus XIIII

Praeterea bona pars quaestus gratia huius scientiae nomen et dignitatem aliis artibus vaticinatricibus praetexere consuevere, qui cum fidem apud vulgus invenerint, illis quidem imponunt, cum videantur praedicere plurima, atque ea quoque quibus praedictis naturalis nulla ratio subsit, verum qui rerum inquisitioni student ex eo ipso etiam damnant praedictiones naturalibus rationibus munitas. Sed iniuria, nisi et philosophiam e medio tollendam censeamus, ideo quod qui illam professi sint nonnulli improbi reperiantur.

〈Commentarius〉

Similem hunc errorem praecedenti docet Ptolemaeus ex hoc quod vitia artificum in artem reiici non debent, verum dissimilem, quia praecedens error ad negligentiam, aut naturae defectum pertinet, hic vero ad mores cum lucri causa alias artes inanes tractando illas astrologiae velamine muniunt. Quemadmodum geomantici qui primam figuram certo signo tribuunt, ut gratia exempli minori fortunae Taurum, atque inde secundae Geminos, ac tertiae Can-