PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 151

Facsimile

〈I.7〉 Caput VII

Textus XXXIIII: Quid valeant configurationes erga Solem

Neque ignorandum vires cum Lunae tum trium stellarum Saturni, Iovis et Martis intendi aut remitti de figurationibus erga Solem. Luna enim ab oriente usque ad primum incrementum cum quasi dimidiata apparet, efficiens est humiditatis maxime, inde vero usque ad plenilunium caloris, hinc etiam usque iterum ad dimidiationem siccitatis, atque etiam hinc ad interlunium usque frigiditatis. Et stellae quas diximus, matutinae usque ad primam stationem humoris plurimum habent, a prima vero statione usque dum oriuntur de nocte magis calefaciunt, hinc etiam usque ad secundam stationem magis desiccant, a qua quidem donec occultentur magis frigefaciunt. Atque has singulae vires in universum quidem in circunfuso nobis coelo exercent quibus praevalentibus varietates tamen constitutionum plurimae existunt, ex commistione diversarum stellarum, coercente contraria semper natura uniuscuiusque effectuum vehementiam.

〈Commentarius〉

Cum in tribus praecedentibus capitulis de propria uniuscuiusque planetae natura egisset, in hac de adventitia agit. In fine autem, ibi atque has duarum dubitationum nobis rationem reddit, primae scilicet, cur non semper talia proveniant ab erraticis impediri enim singulas aut mutari posse docet. Secundae vero, quoniam cum quinque sint tantum erraticae ac duo luminaria, quo nam pacto tot possint fieri effectus naturales omnino distincti? Respondet, quoniam ex mixtione horum, varietates plurimae emergunt. Septem enim cum sint stellae quae coelos habent proprios, ac singulae iam octo modis varientur, ut diximus, fient 56. modi. Inde simplicium unusquisque masculini vel foeminini sexu duplicatur mundi non sui ipsius habita ratione vel Solis, nam hi modi annectuntur ut fiant 112.

Status

Saturni
32
Iovis
32
Martis
32
Lunae
32
Veneris
16
Mercurii
16
Solis
4
Omnium
164

Quatuor vero ex his, ut docebimus, quadrifariam etiam mutantur, sed dicamus bifariam tantum, ne orientalem et occidentalem iterum repetere cogamur igitur status trium superiorum et Lunae 32. Veneris autem et Mercurii 16. Solis vero a mundo quatuor. Sic igitur omnes erunt 164. ut vero duxeris Saturni status in reliquorum, fient 32. in 132. eruntque quatuor millia ducenti viginti quatuor. Iovis autem tria millia ducenta. Martis bis mille centum septuaginta sex, Lunae mille centum quinquaginta duo, Veneris trecenti viginti, Mercurii sexaginta quatuor. Bini igitur planetarum status totidem modis variari possunt, scilicet undecies millies et centum triginta sex. Quid de ternariis dicam quorum Saturni et Iovis status possunt variari, cum tertio planeta centies atque bis millies supra centum. Inde Saturni et Martis cum reliquorum praeter Iovem uno, sexagies novies mille sexcenti triginta duo. Totidem ad unguem erunt Martis cum Iove, et tertio