PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 198

Facsimile

mitigatur, atque haec boni causa. Nocendi vero per antiparistasim frigus Saturni in initio Leonis, et Martis caliditas ac siccitas in initio Cancri augebuntur, unde grandines et tonitrua et aestus ac incendia per Martem ibi constitutum fient. In caeteris autem praeponitur dominus altitudinis triangulo, et triangulus domui, nisi ut dictum est maleficae fuerint, nam hae ut diximus Solis in carpentis praeponuntur. Caeterum et inter Martem et Saturnum id ordinis intercedit, ut semper quae dignitatem obtinet praeferatur, veluti in Geminis, Saturnus Marti, in Capricorno, Mars Saturno. Ubi vero neutra maleficarum dignitatem obtinuerit, ut in Tauro et Virgine, Sagittario, semper Saturnus Marti praeponitur. Quo vero ad numerum partium attinet, regula haec servanda est beneficis septem partes dari solent, maleficis autem quinae, si non in eo signo neque duobus sequentibus (et Mercurio senae) inveniatur carpentum. Porro carpenta sunt ex toto signo, Taurus Veneri ob domum et trigonum, et Gemini Mercurio, et Virgo etiam Mercurio ob domum et altitudinem et Libra Saturno ob altitudinem et trigonum, et Scorpio Marti ob domum et trigonum vel altitudinem. Adeo ut sola quatuor signa carpento careant, Aries, Cancer, Leo, Capricornus. Propterea licet simpliciter dicere quod omnibus in locis Veneri et Iovi septem partes dandae sunt, Saturno et Marti quinque, nisi quod si qua stella duas potestates in ipso signo vel sequenti, vel tertio habuerit, unam partem addere oporteat. Hae vero quae talibus adiiciuntur, adimi solent gravioribus planetis, scilicet Saturno et Iove, praesertim tamen a Saturno quod maleficus sit. Exemplum autem in duobus signis demus in Ariete ex simplici ratione Iovi septem primae partes debentur, quod dominus sit trigoni Veneri septem, quod benefica sit Mercurio sex, Marti quinque, sequentes quod domicilium habeat in Ariete, Saturno quinque postremae atque haec est prima constitutio quam demonstratam vides.

Aries
Iup. 7
Ven. 7
Merc. 6
Mars 5
Sat. 5
Aries
Iup. 6
Ven. 8
Merc. 7
Mars 5
Sat. 4

At quia Venus in Tauro carpentum habet sequenti ab Ariete signo, punctum Veneri superaddemus in signum additionis partis unius, hanc a Saturno detrahere licet quod maleficus sit primum, deinde quod tardissimus, et Veneri inimicus. Similiter cum Mercurius in Geminis tertio ab Ariete signo carpentum obtineat, punctum superscribemus Mercurii numero, in signum addendae partis, detrahemus vero a Iove propter tarditatem motus et quia Mercurius inimicus est Iovi, puncta vero subiicere decet numeris Iovis et Saturni atque sic constitutio secunda fiet distributionis finium. Secundum exemplum capiamus Capricornum in quo Venus domina trianguli septem partes ex generali ratione habet, Mercurio sex sequentes quod dominus sit sequentis trianguli, inde Iovi septem generali ratione, quod benefica sit, post Marti quinque quod habeat altitudinem quae domicilio praeponitur, inde Saturno quinque. Sed Mars quod in Piscibus solus ut dixi trigonum obtineat, et in Capricorno altitudinem, partem unam sibi iungit, hanc a Saturno adimere non licet, quod domus dominus sit, neque a Mercurio quod dominus sit sequentis trigoni, neque a Iove quia dominus sit Piscium, aufertur ergo a Venere quae quamvis carpentum habeat in Piscibus inimica tamen est Saturno domino domus scilicet Capricorni, neque ullibi Venus partes habet pauciores septem, praeterquam in Sagittario, ubi sex habet, quod ibi solitaria sit et in duobus sequentibus signis et in Libra ubi quinque habet tantum propter trium superiorum robur in eo signo et duobus sequentibus. Nam Libra carpentum Saturni est, Scorpio Martis, et Sagittarius Iovis, quamobrem tres partes sibi praeter solitum vindicaverunt, unam scilicet singuli et Veneri quidem duae ademptae sunt, una vero Mercurio, quod ipse Venere validior esset ob trigonum. Caeterum merito dubitabit aliquis,