PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 336

Facsimile

tur ex nativitatibus propriis parentum, atque fratrum ac sororum. Octavum quod est ordo in his, nativitas parentum in infantia habet primum locum, deinde nativitas propria, deinde nativitates fratrum multo minus, post quartum vero annum quibusdam post septimum, aliis a quartodecimo, nonnullis a vigesimo nativitas filii habet primum locum, inde parentum, post fratrum. Nonum quod parentum nativitates primum obtinent locum pro seipsis, deinde succedit nativitas primogeniti et succedentium sunt debiliores si sint pares inter se quia quandoque contingit quod nativitas ultimogeniti sit validior omnibus et clarior, ut Iosephi inter filios Iacob. Decimum quod nativitates parentum etiam inter se significant mutuo tantum quantum nativitas primogeniti. Et hoc post coniunctionem illorum, de vita dico, et sanitate, et honoribus, quiete, moribus, opibus mariti, significat. Et cum dico significat, dico agit, et est causa, genitura uxoris et viceversa. Undecimum quod mater significat magis supra infantiam filiorum, et mores corporeos et corpus ipsum, sed pater super adultam aetatem, et qualitates animi et fortunas eorum. Duodecimum quod maximi momenti, quod mors uniuscuiusque vel separatio e domo facta secundum leges velut emancipatio et divortium, extinguunt significata pertinentia illis, qui cum eis coniunctio erat et illi revertuntur ad proprias nativitates et statum earum.

Principale aliud est quod planetae orientales a Sole sunt robustiores, quia Sol, qui illos obumbrabat relinquit illos splendidos et absque (ut ita dicam) suspitione reditus Solis ad eos. Similiter occidentales a Luna sunt in laeto statu et pulchro, quia expectant Lunam venientem ad eos sicut quando aliquis expectat amicum ex longinquo venientem et apparat domum et exornat eam.

Principale tertium est quod planeta dicitur obsessus quando est inter duos alios et eo magis si sit in dignitatibus eorum. Exaltatus autem super alium quando fuerit occidentalior et ponderosus, utpote si Saturnus sit in vigesimo gradu Librae et Sol, in principio Librae, et hoc fit quadrifariam, deterius primum cum Saturnus fuerit in angulo, et Sol extra angulum. Secundo cum Saturnus fuerit in dignitatibus propriis et Sol in dignitate Saturni. Tertio cum fuerit Saturnus in quadrato aspectu Solis, vel Saturnus fuerit in imperante, et Sol in obediente, veluti Saturnus in decima parte Arietis sit, et Sol in vigesima Piscium. Quarto si Saturnus ascendat ad absidem eccentrici sui et maxime Sole descendente a proprio abside. Dicitur autem planeta superior, quando est occidentalis elevatus supra Solem vel Lunam, quia Sol vel Luna in tali statu semper vadunt ad illum planetam, et nunquam superior planeta vadit ad eos et sicut homo, qui expectat alios domi videtur in illi causa saltem nobilior his, qui vadunt ad domum eius, ita planeta superior cum fuerit occidentalis dicitur elevatus super alium et maxime, si fuerit una illarum quatuor conditionum vel plures ex eis.

Ut autem clarius, et per methodum de hac re agam, quae tanti est momenti ut sit secunda ex his, quarum intellectu futura praedicere licet, noscere oportet significatorem qualiscunque sit decernere rem, verum melius aut deterius ut primum simpliciter ad hoc aptus. Maleficae enim nihil praestant boni liberaliter, aut si natura dissideant, ut Saturnus in prole et coniugio, Iuppiter in rapina, Venus in castitate. Mars in continentia, Luna in perseverantia, Sol ut occulte agatur. Post est robur significatoris, ut sit in suis dignitatibus in aspectu luminum foelici, orientalis a Sole, occidentalis a Luna, dicemus in die supra terram, in nocte infra nocturnus contra, in abside eccentrici sui vel prope, prope etiam absidem parvi orbis, sicque auctus dicetur lumine et motu, ab undecimo loco ad nonum praecipue in apice, vel in vertice horoscopi. Cum vero non omnis aspectus ei malus sit, oportet non omnem planetam, qui illum respicit elevari supra eum neque qui supra ipsum elevatur quicquam boni afferre