rum linearum continentium angulum rectum 68 partes secundum partes quibus subtendens est 120 partes, et maior duarum linearum continentium ipsum erit 99 partes. Ergo secundum partes quibus arcus BD, et est arcus longitudinis universalis, est decem partes erit arcus DE 17 partes et 39 minuta. Sed cum huius stelle locus fuerit locus quem narravimus, erit declivior ad meridiem ab orbe signorum tribus partibus fere. Quapropter, propterea quod in istis proportionibus narratis secundum partes etiam quibus arcus LT, et est arcus longitudinis, est tres partes est arcus LE 4 partes et 22 minuta, et est arcus DL totus secundum istas partes 22 partes fere. Et tunc iam oportet ut sit hec quantitas partium longitudinis stelle a loco Solis vero ut sit possibile ut videatur prima visio. Sed propterea quod plurimum quod est longitudinis eius a loco Solis verificato, quando est in principio Scorpionis, non est nisi 20 partes et 58 minuta, quia nos iam premisimus et declaravimus illud per capitula que simpliciter demonstravimus ei in scientia longitudinum maiorum, ergo apparet quod illud quod sic est in apparitionibus necessarium est ut destruetur et deleatur. Nos namque, si posuerimus similem illi forme que est apparitionum et posuerimus ut punctum E sit principium Tauri in ortu vespertino, tunc cum erit stella secundum cursus narratos declinata ad meridiem ab orbe signorum tribus partibus et sex minutis fere et fuerint proportiones accepte in triangulis ortogoniis ille proportiones narrate eedem, proveniet nobis arcus DE 17 partes et 39 minuta secundum istas partes, et arcus LE 4 partes et 37 minuta secundum partes quibus arcus TL, et est arcus latitudinis, est tres partes et decem minuta, et arcus DEL totus 22 partes et 16 minuta. Quapropter necessarium est hic etiam ut sit longitudo stelle a loco Solis verificato ut videatur prima visio eius hec quantitas partium. Sed propterea quod non fuit elongata maior eius elongatio super partes quas declaravimus, et sunt 22 partes et 13 minuta, tunc necessario fit ut he apparitiones destruantur et deleantur. Manifestum est igitur quod illud quod iam intendimus est conveniens ei quod videtur et radicibus que posite sunt.
⟨XIII.9⟩ Capitulum nonum: In radice qua reperiuntur longitudines particulares a Sole in apparitionibus harum stellarum et occultationibus earum
Iam autem apparet ex illo quod omnino quando fuerint arcus BD noti in unaquaque stellarum et fuerint principia signorum que sunt super sectionem E data, et propter illud erit angulus BED datus. Tunc arcus DE erit datus, et erit cursus in latitudine que est stellarum in longitudine hac, scilicet arcus KH aut arcus TL, datus. Et propter illud erit etiam arcus KE aut arcus EL datus, et erit longitudo etiam que videtur data, scilicet arcus KD aut arcus LD. Numeravimus igitur hoc modo, ut non prolongetur liber, in hoc climate medio quod diximus solo, quoniam in eo est sufficientia in signis omnibus uniuscuiusque stellarum quinque, longitudines a loco Solis verificato que videntur in elevationibus et occultationibus ita ut stelle omnes sint posite in principiis signorum et firmavimus eas propter facilitatem operandi per eas in quinque tabulis stellarum quinque, in unaquaque tabula quarum sunt duodecem linee. Tabule igitur prime tres harum stellarum quinque sunt Saturni, Iovis et Martis. Et firmavimus in omni tabula earum tres areas, et firmavimus in area prima earum principia signorum, et in areis secundis longitudines ortuum matutinorum, et in areis tertiis occasuum vespertinorum longitudines. Duas vero reliquas tabulas Veneris ac stelle Mercurii firmavimus in quinque areis, et firmavimus in duabus areis primis secundum illud exemplum principia signorum, et in duabus areis secundis longitudines ortuum vespertinorum, et in duabus areis tertiis longitudines occasuum vespertinorum, et firmavimus etiam in duabus areis quartis longitudines ortuum matutinorum, et in duabus areis quintis longitudines occasuum matutinorum. Et ita est artificium tabularum secundum quod declaravimus ipsum.