PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 36v

Facsimile

sunt equales. Et per hoc declarabitur diversitas. Quoniam per longitudinem huius temporis erunt menses semper equales et revolutiones in longitudine equales, scilicet quatuor milia sexcente et undecem, cum quibus erunt partes equales trecente et quinquagintadue et medietas partis secundum quod sequitur ex coniunctione Lune cum Sole. Per coniunctionem scilicet intelligimus coniunctionem et oppositionem. Quod si aliquis dixerit: ‘Non inquiro numerum mensium ab eclypsi lunari ad eclypsim lunarem, sed inquiro quod est a coniunctione usque ad coniunctionem sibi equalem aut ab oppositione usque ad oppositionem sibi similem’, reperiet numerum reditionum diversitatis et numerum mensium minorum cum acceperit numerum unum communem tantum his duabus longitudinibus numerantem eas, qui est una decem et septem partium cuiusque earum que aggregatur, ex numero mensium scilicet ducentorum et quinquagintaunius, et ex numero reversionum diversitatis scilicet ducentarum et sexagintanovem. In hoc autem tempore non complentur reversiones latitudinis. Alternatio namque eclypsium non demonstratur servare equalitatem nisi secundum quantitatem longitudinis temporis et revolutionum que sunt in longitudine, et non secundum quantitatem magnitudinis neque secundum quantitatem similium tenebrarum, quibus comprehenditur latitudo.

Post ea autem que iam premissa sunt de comprehensione scientie temporis reversionum diversitatis posuit Abrachis longitudines mensium in quibus fuerunt eclypses similes in omni modo, scilicet in magnitudine Probably et is missing here, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 176, line 15 from the bottom). In Paris, BnF, lat. 14738 (57r, line 14 from the bottom) et is missing too. in temporibus tenebrarum, in quibus non fuit aliquid diversitatis propter diversitatem Lune. Propter hoc declarabitur reversio Lune in latitudine. Et manifestum est quod hec revolutio completur cum quinque milibus et quadringentis et quinquagintaocto mensibus et revolutionibus in latitudine quinque milibus nongentis et vigintitribus. Modus autem quo operati sunt antiqui qui fuerunt ante nos in comprehensione huius et similis ei est quem iam narravimus. Iam vero declarabitur nobis quod illud non est planum neque inventum vel inventioni propinquum, immo inquisitione indiget vehementique studio et scientia que non est parva. Et illius ostensio est ut ponamus quod tempus harum duarum longitudinum inventum est secundum veritatem, scilicet quod ipsum est equale. Dico ergo primum quod in eo non est utilitas nisi si Sol fuerit aut non habens diversitatem aut fuerit eius diversitas una in unaquaque duarum longitudinum. Si enim non fuerit ita et fuerit propter Solem diversitas, quemadmodum prediximus, tunc ex revolutionibus Solis revolutiones equales non erunt etiam in temporibus equalibus. Et manifestum est quod neque revolutiones equales que sunt ex revolutionibus Lune erunt etiam in temporibus equalibus. Cum enim fuerint verbi gratia tempora annorum integrorum equalia quorum principia sunt ab unaquaque duarum longitudinum mediarum, et cum eis fuerit tempus medietatis anni superfluens, et in hac medietate non fuerit principium motus Solis, sed fuerit aut a longitudine prima que est transitus medius, scilicet a Piscibus, aut a longitudine secunda que est transitus medius, scilicet a Virgine, tunc Sol minuet de medietate circuli sui in suo transitu a longitudine longiore quatuor partes et medietatem et quartam partis fere et in transitu suo a longitudine secunda addet illas partes, que sunt quatuor et medietas et quarta. Quapropter erit cursus Lune in temporibus equalibus post revolutiones integras a longitudine prima centum et septuagintaquinque partes et quarta partis et a longitudine secunda centum et octuagintaquatuor partes et medietas et quarta partis. Dico ergo primo quod primum quod accidit in latitudinibus propter Solem oportet ut aut sit Sol continens revolutiones integras, aut ut superfluat in una duarum longitudinum medietate circuli, que est a longitudine longiore, aut ut superfluat in longitudine altera medietate circuli, que est a longitudine propinquiore, aut ut sit principium motus eius in unaquaque duarum longitudinum a loco uno, aut ut sit eius longitudo a longiore longitudine et a longitudine propinquiore equalis in eclypsi prima in longitudine prima et in eclypsi secunda in longitudine altera. Sic ergo aut non erit diversitas aut erit diversitas una propter diversitatem Solis in unaquaque duarum longitudinum. Quapropter erunt arcus qui superfluunt equales, scilicet aut equales ad invicem aut equales et equales medio. Et dico secundo quod nos oportet loqui in cursu Lune que similia sunt eis que prediximus de scientia in cursu Solis. Si enim illud remanserit non comprehensum, possibile etiam erit ut Luna videatur secare multotiens in temporibus equalibus arcus equales in longitudine absque reversione que sit diversitatis Lune omnino. Et erit illud cum fuerit principium cursus Lune in unaquaque duarum longitudinum ab uno loco ubi erit cursus eius augmentatus aut cursus eius diminutus neque revertetur ad ipsum, et hoc cum fuerit principium cursus eius in una duarum longitudinum a loco cursus maioris et finis eius ad locum cursus minoris, et in longitudine altera cum fuerit principium cursus eius a loco cursus minoris et finis eius ad locum cursus maioris, et cum fuerit principium cursus primi, qui est in una duarum longitudinum, et principium cursus alterius, qui est in longitudine altera, equalis longitudinis ab unoquoque duorum locorum, scilicet a loco cursus minoris et a loco cursus maioris. Cum ergo fuerit unumquodque eorum que prediximus quemadmodum narravimus, fiet ut aut non sit Lune diversitas aut ut sit diversitas una. Quapropter erunt arcus superfluentes qui sunt in longitudine equales. Reversio vero diversitatis non erit omnino. Non ergo oportet ut accidat in his temporibus acceptis aliquod horum acciden