PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 63v

Facsimile

xandrie equalium et eius elongatio ab orbe meridiei notus. Ex diversitate namque que est inter loca scietur quota pars sit diversitas que est inter orbem meridiei loci quesiti et inter orbem meridiei Alexandrie. Si ergo fuerit orbis meridiei loci quesiti ab orbe meridiei Alexandrie orientalis, secundum quantitatem illorum temporum tardabitur quod videtur ex consideratione applicationis, et si fuerit occidentalis, precedet secundum quantitatem illorum temporum. Et manifestum est etiam quod ex omnibus quindecim temporibus erit hora equalis.

⟨VI.5⟩ Capitulum quintum decimumquintum M.: De terminis eclypsium que sunt Solis et Lune

Iam consequitur quod diximus ut addamus quo indigemus in terminis eclypsium ex eis que percurrit Sol et Luna, ut, etsi non reiteremus considerationem in omnibus applicationibus habentibus revolutiones, sed in applicationibus in quibus possibile est accidere eclypses tantum, sit cognitio nobis illius facilior per ea que opponuntur unicuique applicationum habentium revolutiones ex transitu Lune in cursu suo medio in latitudine. In dictione autem que est ante istam iam declaravimus quod diameter Lune subtenditur arcui orbis magni descripti super Lune longitudinem magnam et super centrum orbis signorum qui est partis unius et 31 minutorum et 20 secundorum. Quod quidem scivimus per duas eclypses que fuerunt. Et fuit Luna super longitudinem longiorem orbis revolutionis sue. Nunc vero, quia volumus inventionem magnorum terminorum eclypticorum, et hi quidem termini non erunt nisi cum Luna fuerit in longitudine propinquiore orbis revolutionis sue, illud igitur demonstrabo etiam per duas eclypses quarum fuit consideratio cum fuit Luna in longitudine propinquiore orbis revolutionis sue. Quoniam decentius, planius et firmius quo demonstratur istud et eius simile est quod videtur et apparet. Et demonstrabo hic quantitatem arcus cui subtenditur diameter Lune. Fuit namque eclypsis Lune in anno septimo annorum Philometoris, qui est annus quingentesimus et septuagesimusquartus annorum Nabuchodonosor, transactis vigintiseptem diebus mensis Phemenut, qui est ex mensibus Egyptiorum, in nocte cuius mane fuit dies vigesimusoctavus a principio hore octave usque ad finem hore decime. Et fuit plurimum eclypsis Lune in Alexandria a parte septentrionis septem digiti. Et quia tempus medium fuit post medietatem noctis duabus horis et medietate hore temporalibus, que equate erunt due hore et tertia hore, quoniam locus Solis verus fuit in septima parte Tauri, fuitque tempus quod fuit a primo annorum Nabuchodonosor usque ad locum Solis in tempore medio huius eclypsis 573 anni Egyptii et ducenti et sex dies et 14 hore et tertia hore absolute equalis, que erunt secundum equationem dierum cum noctibus suis 14 hore tantum, et fuit in illa hora locus centri Lune medius septem partes et 49 minuta Scorpionis, verus autem sex partes et 16 minuta, et fuit eius elongatio a longitudine longiore in orbe revolutionis 160 partes et 40 minuta, et fuit elongatio eius ab ultima longitudine septentrionis in orbe suo declivi 98 partes et 20 minuta, manifestum est igitur quod cum fuerit longitudo centri Lune ab uno duorum nodorum in orbe declivi octo partes et 20 minuta, et fuerit etiam in longitudine sua propinquiore, et fuerit centrum umbre in orbe magno descripto super ipsum super angulos rectos orbis declivis, et illud est transitus in quo erunt magne tenebre, cadet ex diametro in umbram medietas et pars duodecima. Et etiam in anno 37 revolutionis tertie revolutionum Philippi, qui est annus sexcentesimus et septimus annorum Nabuchodonosor duobus diebus transactis mensis Tobi, qui est ex mensibus Egyptiorum, in nocte cuius mane fuit dies tertius in principio quinte hore ipsius in Rhodo incepit Luna eclypsari. Et fuit plurimum umbre eius a parte meridiei tres digiti. Et quia etiam hic fuit principium eclypsis ante medietatem noctis duabus horis temporalibus, que fuerunt in Rhodo et Alexandria due hore equales et tertia hore, quoniam locus Solis secundum veritatem fuit in quinque partibus et octava partis Aquarii, et fuit tempus medium, in quo fuit plurimum tenebre eius, ante medietatem noctis hora una equali et medietate et tertia hore fere, et aggregantur ex tempore loci Solis in primo annorum Nabuchodonosor usque ad hoc tempus medium eclypsis 606 anni Egyptii et 121 dies et decem hore et sex minuta hore equalis absolute et secundum equationem dierum cum noctibus suis, et fuit locus centri Lune per cursum medium in illa hora in quinque partibus et 16 minutis Leonis, secundum verificationem vero in quinque partibus et octo minutis, et fuit eius longitudo a longitudine longiore orbis revolutionis 178 partes et 46 minuta, et fuit eius elongatio ab ultima longitudine septentrionis in orbe declivi 80 partes et 36 minuta, ergo manifestum est hic quod cum fuerit longitudo centri Lune ab uno duorum nodorum in orbe suo declivi et in longitudine sua propinquiore decem partes et 36 minuta, et fuerit centrum umbre in loco sectionis orbis signorum et orbis magni descripti super centrum Lune super rectos angulos orbis Lune declivis, erit quod cadet in umbra ex diametro Lune quarta eius. Sed cum fuerit longitudo centri Lune ab uno duorum nodorum in orbe suo declivi octo partes et tertia partis, erit eius longitudo ab orbe signorum in orbe magno descripto super duos polos eius 43 minuta et tria secunda partis unius. Et cum fuerit longitudo centri Lune ab uno duorum nodorum in orbe suo