PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 121v

Facsimile

tes et 14 minuta. Linea igitur DM, una duarum linearum que subtenduntur eis, erit 119 partes et 19 minuta secundum partes quibus chorda DR est 120 partes, et linea RM secundum partes istas erit 12 partes et 47 minuta. Ergo secundum partes quibus linea DR est due partes et 45 minuta et linea DB, que est a centro orbis egredientis centri, est 60 partes erit linea DM due partes et 44 minuta fere et linea RM secundum illud exemplum 18 minuta. Et quia cum quadratum quod est ex linea DM minuitur ex quadrato quod est ex linea DB est ex eo quadratum quod est ex linea BM, erit linea BM secundum istas partes 59 partes et 56 minuta et secundum illud exemplum, quia linea RM est equalis linee ML, reliqua 59 partes et 38 minuta secundum partes quibus provenit linea EL 5 partes et 28 minuta. Et propter illud erit linea EB subtendens secundum istas partes 59 partes et 44 minuta. Ergo secundum partes quibus linea EB est 120 partes erit linea EL 10 partes et 58 minuta fere et arcus qui est super eam 10 partes et 30 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BEL ortogonium est 360 partes. Quapropter erit angulus EBR 10 partes et 30 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Secundum vero istas partes fuit angulus BRG 167 partes et 46 minuta. Erit ergo angulus BEG totus secundum istas partes 178 partes et 16 minuta. Et etiam quia puncti G, et est longitudo propinquior, fuit locus super 11 partes Piscis fere et fuit stella visa super lineam EK et eius locus super 15 partes et 45 minuta Geminorum, erit angulus KEG secundum partes quidem quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 94 partes et 45 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 189 partes et 30 minuta. Ergo angulus BEK reliquus secundum istas partes erit 11 partes et 14 minuta. Erit ergo propter illud arcus qui est super lineam BN 11 partes et 14 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BEN ortogonium est 360 partes, et erit linea BN 11 partes et 44 minuta secundum partes quibus chorda EB est 120 partes. Ergo secundum partes quibus linea EB et linea EL est dupla linee DM erit linea LB et linea EL est dupla linee DM erit linea LB: This passage, which does not fit into the text, is neither contained in Paris, BnF, lat. 14738 (172v, lines 9-11 from the bottom) nor in the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 522, lines 1-2) and has probably entered due to a corruption. est 59 partes et 44 minuta et linea que est a centro orbis egredientis centri 60 partes erit linea BN 5 partes et 50 minuta. Et secundum istud exemplum, quia arcus HK est 41 partes et 18 minuta, erit angulus HBK etiam secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 41 pars et 18 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 82 partes et 36 minuta. Sed secundum istas partes fuit angulus EBR, scilicet angulus HBT, 10 partes et 30 minuta. Erit ergo angulus TBK reliquus 72 partes et sex minuta. Et iam fuit ostensum quod angulus KET secundum istas partes est 11 partes et 14 minuta. Ergo angulus BKN reliquus secundum istas partes est 60 partes et 52 minuta. Quapropter erit arcus qui est super lineam BN 60 partes et 52 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BKN ortogonium est 360 partes. Sed linea BN secundum partes quibus diameter BK est 120 partes est 60 partes et 47 minuta. Ergo secundum partes quibus linea BN est 5 partes et 50 minuta et linea quidem que est a centro orbis egredientis centri est 60 partes erit linea BK, que est a centro orbis revolutionis, 11 partes et 30 minuta fere. Et illud est cuius indiguimus inventione.

⟨XI.3⟩ Capitulum tertium: In verificatione motuum revolubilium stelle Iovis

Deinde post illud accepimus revolutionem motuum stelle Iovis revolutionem motuum stelle Iovis: Corrupt passage, which likewise appears in Paris, BnF, lat. 14738 (173r, line 3). In the Greek text the sentence reads: ‘Next, to [determine] the periodic motions, we again took one of the precisely recorded ancient observations’ (see Toomer, loc. cit., 522, line 17). etiam considerationem unam considerationum antiquarum que multa inquisitione firmate sunt in qua non est dubitatio in qua etiam dixerunt quod in anno quadragesimoquinto secundum tempus Dionysii in die decimo mensis nominati Berbeunis aut Iunenun cooperuerat stella Iovis in mane stellam nominatam Alhahamar, idest Asinum meridianum. Et hec hora fuit in anno octuagesimotertio a morte Alexandri in mense mensium Egyptiorum nominato Athica in die decimoseptimo eius in nocte quam sequitur dies decimusoctavus eius in matutino. Et invenimus Solis in hora illa locum per cursum eius medium super 9 partes et 56 minuta Virginis. Sed stelle nominate Asinus meridianus, et est ex stellis que sunt circa Volutabrum in Cancro, fuit locus in hora considerationis nostre super undecem partes et tertiam partis Cancri, et manifestum est quod eius locus fuit in hora illius considerationis quam narravimus super septem partes et 33 minuta eius, propterea quod illud quod pertinet tempori quod est inter duas considerationes, et est trecenti et septuagintaocto anni, est tres partes et 47 minuta. Stelle ergo Iovis etiam fuit in illa hora locus, propterea quod cooperuerat illam stellam super septem partes et 33 minuta Cancri. Et similiter etiam propterea quod fuit longitudo longior in tempore nostro in 11 partibus Virginis, oportet ut sit eius locus in illa hora super septem partes et 13 minuta eius. Et manifestum est quod huius stelle per visum fuit longitudo a longitudine sua longiore orbis egredientis centri in illa hora 300 partes et 20 minuta et fuit longitudo Solis per motum suum medium ab illa longitudine longiore due partes et 43 minuta.