⟨IX.1⟩ Capitulum primum: De ordinibus spherarum Solis et Lune et quinque stellarum retrogradarum
Quantum vero fuit possibile aliquem loqui de stellis fixis et speciebus scientie habitudinum earum secundum quantitatem quam fecit nos adipisci quod vidimus in tempore usque ad tempus nostrum hoc augmenti et de comprehensione eius quod inquiritur de scientia earum est quod diximus. Et quia iam remansit de complemento nostri libri huius declaratio habitudinum stellarum quinque erraticarum, reducam sermonem in eo et non reiterabo sermonem in omnibus et aggregabo illud in capitulis secundum quantitatem qua possibile est nobis in unaquaque earum. Et in principio illius narrabo de ordinibus spherarum earum, quarum revolutio locorum est etiam super duos polos orbis declivis qui transit per medium signorum. Sed quod omnes sphere iste sint sub inferiore longitudine sphere stellarum fixarum a terra et super longiorem sphere Lune a terra et quod sphere tres, quarum maior est Saturni et secunda que est sub longitudine eius inferiore a terra est Iovis et illa que est sub ea est Martis, sint in longitudine longiore spherarum reliquarum et sphere Solis, illud est in quo vidimus antiquos doctrinales convenisse. De sphera autem stelle Veneris et sphera stelle Mercurii dixerunt antiqui quod ipse sint sub sphera Solis. Quidam vero eorum qui fuerunt post eos viderunt quod he due sphere etiam sunt supra spheram Solis, propterea quia non tegunt Solem unquam. Nos autem videmus quod hec consideratio non est vera, propterea quod iam possibile est ut sit aliqua earum sub Sole et non sit in linea una que est inter Solem et inter oculos nostros necessario. Et propter hoc non videtur tegere Solem sicut Luna apud coniunctionem. Plerumque namque non tegit Solem. Non autem est possibile ut sit quod dixerunt hi neque secundum modum alium, propterea quod neque una stellarum harum est que habeat diversitatem aspectus sensibilem cuius longitudines assumantur cum videtur. Et ex hoc declaratur nobis quod ordines antiquorum veri sunt et certi. Ipsi namque secundum aptitudinem nature diviserunt inter unamquamque longitudinum earum que elongantur a Sole per Solem medium et inter eas que non elongantur ab eo, sed revolvuntur semper circa eum secundum quantitatem qua non sit longitudini earum que est longitudinis earum inferioris a terra aliquid cuius diversitas aspectus sit magna quantitas.
⟨IX.2⟩ Capitulum secundum: In equatione de premissione modorum diversitatis stellarum quinque retrogradarum
Ordo vero harum spherarum est secundum quod diximus. Et quia voluimus ut declaremus quod videmus de omnibus diversitatibus motuum stellarum quinque erraticarum que Probably corrupt for quod, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 420, line 7). Paris, BnF, lat. 14738 (141r, line 17) reads que too. sunt secundum motus similes in revolutionibus absque diversitate, sicut demonstravimus in Sole et Luna (isti namque motus non sunt nisi proprietates nature spiritalis aliene ab omni cuius motus est non secundum similitudinem et absque ordine), tunc oportet ut estimemus quod sapiens rectificatio illius et eius equatio est magna et quod secundum veritatem est complementum doctrine sapientie doctrinalium et quod est difficilis secundum veritatem propter multas causas et quod non pervenit ad rectitudinem omnis equationis eius aliquis eorum qui precesserunt. In inquisitione enim motuum revolutionum cuiusque stellarum, quia possibile est ut attenuetur a visibus subtile quod volunt apud obviationem considerationum et comparatione aliorum ad alias, tunc velociter fiat diversitas sensibilis in eo quod pervenit ex tempore cum fuerit inquisitio eius in tempore brevi, sed cum fuerit in tempore longo, tarde fiet sensibilis. Et illud tempus ex quo perveniunt ad nos considerationes scripte que sunt stellarum quinque retrogradarum, quia est breve apud magnitudinem eius cuius volunt comprehensionem in tempore longo, quod est duplum dupli eius, facit sermonem qui precessit in eo quod est factum non verum. In inquisitione vero diversitatum ingreditur ex dubitatione sententie non parum, propterea quod videntur cuiusque stellarum due diversitates que non sunt equales neque in magnitudine neque in temporibus reditionum. Quarum una videtur propter Solem et altera propter partes orbis signorum. Et cum coniunxerimus eas ambas, erit semper proprietas cuiusque earum propter illud difficilis cognitionis. Et propterea quod plures considerationes antiquorum sunt scripte et aggregate non sapienter, tunc propinque earum continent stationes stellarum et ortus earum. Sed comprehensio proprietatum cuiusque harum duarum non est absque dubitatione in se. Stationes quidem non est possibile ut declaretur tempus verum. Quoniam earum localis motus ad loca in diebus pluribus non est sensibilis ante stationem et post stationem, sed ortus, non