Solis et Lune ac si essent in radice usque ad hanc horam 547 anni et 334 dies et 14 hore et quarta hore absolute equales, sed secundum veritatem 13 hore et medietas et quarta hore. Et invenimus locum Solis secundum veritatem in illo tempore decimamquintam partem et duodecimum minutum Virginis, et locum Lune per cursum suum medium 10 partes et 24 minuta Piscis, et secundum veritatem decimamquintam partem et tertiumdecimum minutum Piscis, quoniam elongatio eius fuit in diversitate a longitudine longiore orbis revolventis 249 partes et 9 minuta. Et fuit tempus quod fuit inter duas eclypses, scilicet secundam et tertiam, 176 dies et due quinte hore equalis. Et partes Solis 168 partes et 55 minuta. Et longitudo huius temporis secundum quod posuit Abrachis etiam dies quidem 176 et hora et tertia hore equalis. Partes vero Solis 168 partes et 33 minuta. Iam ergo demonstratum est hic etiam quod in hoc tempore est error in partibus quidem quinta et sexta circiter et in diebus medietas et tertia et decima hore fere. Hic autem error quem prediximus possibile est ut mittat diversitatem plurimam manifestam in proportione in modo. Iam ergo ostensa est causa visibiliter huius diversitatis. Et nos firmiter utamur illo cuius premisimus declarationem de numeratione diversitatis que est in oppositionibus Solis et Lune. Nos enim iam invenimus has eclypses convenientes modo quem narravimus.
Expleta est dictio quarta libri Almagesti Ptolomei Pheludiensis.
⟨V⟩
Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio quinta libri Almagesti decem et novem capitulis huic loco redimita quadrat.
Capitulum primum: De artificio instrumenti armilarum, quo considerantur stelle et sciuntur loca earum in longitudine et latitudine
Capitulum secundum: De scientia modi diversitatis Lune duplicis
Capitulum tertium: De scientia quantitatis diversitatis Lune que est propter Solem
Capitulum quartum: De scientia proportionis que est inter duo centra, scilicet centrum orbis ecentrici Lune et centrum orbis signorum
Capitulum quintum: De scientia declinationis orbis revolventis lunaris et inclinationis eius in duabus partibus
Capitulum sextum: Quomodo sciatur cursus Lune verus per lineas mensurabiles propter motus revolutionum
Capitulum septimum: De scientia ponendi tabulas diversitatis Lune universalis
Capitulum octavum: De positione tabularum diversitatis Lune universalis
Capitulum nonum: De scientia numerationis universalis diversitatis lunaris
Capitulum decimum: Quod non est magna quantitas diversitatis que est in coniunctione et oppositione propter orbem centri egredientis lunaris
Capitulum undecimum: De diversitate aspectus que accidit in Luna
Capitulum duodecimum: De artificio instrumenti quo scitur quantitas diversitatis aspectus Lune
Capitulum tertiumdecimum: De declaratione et demonstrationibus longitudinum Lune
Capitulum quartumdecimum: De scientia eorum que videntur ex coniunctione et oppositione de quantitate diametri Solis et diametri umbre et diametri Lune
Capitulum quintumdecimum: De scientia umbre terre et longitudinis Solis et eorum que demonstrantur cum eis propter longitudinem Lune
Capitulum decimumsextum: De scientia magnitudinis Solis et Lune et terre
Capitulum decimumseptimum: De scientia divisionis diversitatis aspectus que est Solis et Lune
Capitulum decimumoctavum: De positione tabularum diversitatis aspectus
Capitulum decimumnonum: De scientia cognitionis diversitatum aspectus et comprehensione earum
⟨V.1⟩ Capitulum primum: De artificio instrumenti armillarum, quo considerantur stelle et sciuntur loca earum in longitudine et latitudine
Que vero accidunt ex applicatione Lune cum Sole in coniunctionibus et oppositionibus et que fiunt in eis ex eclypsibus, iam invenimus que sufficiant nobis in eis secundum modum quem narravimus de diversitate prima singulari, etsi non aliud fiat solummodo. Sed in divisione motuum Lune non in coniunctionibus et oppositionibus ex figuris non sufficit nobis in ea illud. Iam enim invenimus Lune diversitatem secundam, quemadmodum diximus, propter elongationem eius a Sole. Et hec quidem diversitas secunda iam redit et equatur cum diversitate prima in ambabus applicationibus, scilicet coniunctione et oppositione. Et maior erit hec diversitas secunda in ambabus quadraturis que sunt a duabus partibus im