guli recti sunt 360 partes est 9 partes et 21 minuta. Iam vero fuit ostensum quod eius summa in declinatione secundum istas partes est 9 partes et 22 minuta. Iam ergo addit numerus additionis et diminutionis in longitudine propter duas declinationes coniunctas minutum unum tantum. Et iste sunt res quarum nos intendimus inventionem.
Deinde post illud describemus ad hanc intentionem declarandam in stella Martis formam in qua sunt due declinationes. Sit itaque unaqueque duarum linearum GK et KT 27 partes et 56 minuta secundum partes quibus linea GT, et est ea que est a centro orbis revolutionis, est 39 partes et 30 minuta. Et quia angulus AGE, et est angulus declinationis orbis revolutionis, iam fuit nobis secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes due partes et 15 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 4 partes et 30 minuta, erit etiam arcus qui est super lineam KM 4 partes et 30 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum GMK ortogonium est 360 partes, et erit arcus qui est super lineam GM partes relique ad complendum semicirculum, et sunt 175 partes et 30 minuta. Linea ergo KM, una duarum linearum que subtenduntur eis, erit 4 partes et 43 minuta secundum partes quibus chorda GK est 120 partes, et linea GM, altera earum, secundum istas partes erit 119 partes et 54 minuta. Oportet ergo propter illud ut secundum partes etiam quibus linea GK est 27 partes et 56 minuta et linea AG, et est linea maioris longitudinis, est 66 partes sit linea MK pars una et sex minuta, et linea GM secundum illud exemplum 27 partes et 54 minuta, et linea AM partes relique, et sunt 38 partes et sex minuta. Quapropter erit chorda AK etiam secundum istas partes 38 partes et septem minuta. Ergo secundum partes quibus chorda AK est 120 partes erit linea KM tres partes et 28 minuta, et erit angulus KAM reliquus tres partes et 19 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Iam vero fuit angulus BAG, et est angulus declinationis orbis egredientis centri, secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes pars una et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes due partes. Angulus igitur BAK totus proveniet secundum istas partes 5 partes et 19 minuta. Oportet ergo propter illud ut sit etiam arcus qui est super lineam KB 5 partes et 19 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BAK ortogonium est 360 partes, et sit arcus qui est super lineam AB partes relique ad complendum semicirculum, et sunt 174 partes et 41 minuta. Linea igitur BK, una duarum linearum que subtenduntur eis, est 5 partes et 34 minuta secundum partes quibus chorda AK est 120 partes, et linea AB, altera earum, secundum istas partes est 119 partes et 52 minuta. Oportet ergo propter illud etiam ut secundum partes quibus linea AL est 38 partes et septem minuta sit linea KB pars una et 48 minuta, et linea AB secundum istud exemplum 38 partes et 5 minuta, et secundum istas partes linea BL etiam est 27 partes et 56 minuta. Et quia ex quadrato quod est ex linea AB cum quadrato quod est ex linea BL est quadratum quod est ex linea AL, tunc hec linea etiam provenit nobis in longitudine 47 partes et 14 minuta. Et secundum illud exemplum, quia linea TK secundum istas partes est pars una et 46 minuta et ex quadrato quod est ex linea AL cum quadrato quod est ex linea LT est quadratum quod est ex linea AT, tunc hec linea proveniet nobis in longitudine secundum istas partes 47 partes et 16 minuta. Oportet ergo propter illud ut sit secundum partes quibus chorda AT est 120 partes linea TL 4 partes et 30 minuta fere, et angulus TAL, et est angulus elongationis in latitudine, secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 4 partes et 18 minuta et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes due partes et novem minuta. Firmabimus ergo illud etiam in area tertia tabule Martis coram numero 135 partium. Et similiter etiam in duabus declinationibus que sunt in minore longitudine, propterea quod linea AG est 54 partes secundum partes quibus ostensum est quod linea KM est pars una et sex minuta et quod linea GM secundum istud exemplum est 27 partes et 54 minuta, ita ut linea AM remaneat partes relique, et sunt 26 partes et 6 minuta, et provenit chorda AK secundum istas partes 26 partes et 7 minuta. Ergo secundum partes quibus chorda AK est 120 partes erit linea KM quinque partes et tria minuta, et angulus KAM erit 4 partes et 59 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Et propter illud etiam erit angulus BAL totus secundum istas partes sex partes et 49 minuta. Oportet ergo propter illud ut fit arcus qui est super lineam KB sex partes et 49 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum ABK ortogonium est 360 partes, et sit arcus qui est super lineam AB partes relique ad complendum semicirculum, et sunt 173 partes et 11 minuta. Linea igitur BK, una duarum linearum que subtenduntur eis, erit septem partes et 10 minuta secundum partes quibus chorda AL est 120 partes, et linea AB, altera earum, secundum istas partes 119 partes et 47 minuta. Oportet ergo propter illud ut secundum partes quibus linea AK est 26 partes et septem minuta fit linea BK pars una et 33 minuta, et linea AB secundum istud exemplum 26 partes et 4 minuta. Et secundum istas partes etiam fuit linea BL 27 partes et 56 minuta. Et quia ex quadrato quod est