PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 89r

Facsimile

Omnes ergo stelle fixe in septentrione, meridie et orbe signorum ex eis que habent magnitudinem sunt 1027. Quarum in magnitudine prima sunt 15 et in secunda 45 et in tertia 208 et in quarta 476 et in quinta 216 et in sexta 50 et nebulose 5 et ex tenebrosis 11 et luminosa una. Et stella scita per tauguebe et per comam non intrant in numerum. Stelle tauguebe dicuntur comete.

⟨VIII.2⟩ Capitulum secundum: De modo orbis lactei nominati Maiarati, id est area que movetur

Loca vero stellarum fixarum secundum suum ordinem sunt quemadmodum posuimus. Nos autem addemus illi secundum quod sequitur ex ordinibus modum orbis lactei qui est Maiarati secundum plurimum quod est secundum quod consideravimus unamquamque partium eius et studeamus ponere descriptionem divisionis eius que nobis imaginate sunt ex eo. Iam enim declarabitur considerantibus consideratione absoluta quod orbis lacteus non est unius descriptionis absolute. Verum est cingulum cuius color est color lacteus secundum plurimum quod assimilatur et propter hoc nominatur lacteus. Ipse vero non est equalis creationis neque ordinis, sed est diversus in latitudine et in colore et in spissitudine et in loco. Et ipse in quibusdam partibus videtur cingulum duplex. Et similiter inveniemus partes eius reliquas, que superabundanti indigent studio ad sui considerationem loci. Igitur partis cinguli duplicis una duarum partium est apud Larem et alia est apud Gallinam. Cingulum vero antecedens non est coniunctum alii, quoniam inter ea est superfluitas et sectio apud coniunctionem eorum apud Larem et apud coniunctionem eorum super Gallinam. Cingulum autem sequens postremum coniungitur in parte reliqua Maiarati, et fit hic cingulum unum super quod elevatur orbis magnus descriptus super medium eius. Super quod ponemus sermonem nostrum prius. Et incipiemus in partibus eius que sequuntur meridiem. Ipsum namque revolvitur super duos pedes Centauri, qui nominatur Arabice Ad Tolmen, et est valde rarum et occultum. Stella vero que est in ventre pedis eius postremi dextri est ad partem meridiei parum a linea Almaiarati septentrionali. Et similiter stella que est super genu eius antecedens sinistrum. Et stella que est sub calcaneo eius postremo dextro et stella que est in brachio eius postremo sinistro sunt in medio Almaiarati. Et stella que est super calcaneum antecedens dextrum et stella que est super calcaneum postremum dextrum, longitudo ad septentrionem a parte meridiana est due partes fere secundum quantitatem qua orbis descriptus super duos polos orbis est 360 partes. Quod autem ex Maiarati est super postremos pedes ipsius est spissius parum. Deinde post illud est longitudo lateris septentrionalis quod est Maiarati a stella que est super dorsum Lupi pars et medietas partis fere secundum quantitatem qua est orbis descriptus 360. Latus autem meridianum continet stellam que est super carbones Laris et contingit septentrionalem duarum stellarum coniunctarum que sunt super coopertorium Laris. Stella vero que est in medio coopertorii est in Maiarati. Et he partes sunt partes plurimum rare. Deinde post illud pars quidem septentrionalis Maiarati continet spondiles tres que sunt apud centrum Scorpionis et continet involutionem nebulosam que sequitur centrum. Latus autem quod opponitur meridiei contingit stellam que est in calcaneo dextro anteriore Sagittarii et continet stellam que est super manum sinistram. Stella vero que sequitur meridiem Sagittarii est extra Maiarati. Et stella que est super hastulam sagitte est in medio Maiarati. Stelle vero due que sunt in parte septentrionali Sagittarii sunt in Maiarati. Sed longitudo cuiusque earum ab unoquoque duorum laterum vel a contrario latere est maior parte una parum, meridionalis a latere meridiano et septentrionalis a latere septentrionali. Et locus stellarum que sunt apud spondiles tres est spissior parum. Qui vero continet hastulam est spissior valde et videtur quasi sumus. Sed que est post illud earum est rarior et pervenit usque ad Vulturem Volantem et firmatur fere super illam latitudinem. Stella vero que est super extremitatem caude Serpentis et quam comprehendit Lator Serpentis, cum ipsa fuerit in aere claro, erit longitudo a latere Maiarati antecedente maior parte una parum. Due vero stelle antecedentes ex stellis orientalibus que sunt sub ea sunt vere in Maiarati. Sed longitudo dextre earum a latere quod sequitur est una pars, et septentrionalis earum longitudo est due partes. Stella vero que sequitur ex stellis que sunt in humero dextro Vulturis Volantis contingit hoc latus. Stella vero antecedens continetur ab eo interius. Et similiter stella orientalis antecedens ex stellis que sunt in ala septentrionali Vulturis. Stella autem orientalis que est inter duas spatulas et due stelle que sunt cum ea super lineam rectam sunt parum diminute a contactu huius lateris. Et post illud sagittam totam continet Almaiarati. Et stella que est super hastulam, longitu