PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 94r

Facsimile

quia ipsi delent loca subito cum eo quod apparet primum et postremum tantum, sed quia possibile est ut sit in eis error in tempore propter diversitatem aeris in locis et visuum eorum qui considerant. Et universaliter dico quod considerationes que sunt in tempore longo quarundam stellarum erraticarum cum una stellarum fixarum, si considerator non aspexerit doctrinaliter et sapienter secundum omnes causas, erit quantitas mensurationis eius cuius vult comprehensionem impossibilis et difficilis considerationis et erit illud estimatio et meditatio, non propter lineas que sunt inter stellas visas tantum que faciunt angulos diversos apud orbem signorum qui non sunt anguli recti secundum habitudinem (ex hoc enim secundum veritatem erit in eis error plurimus propter multitudinem modorum declinationis orbis signorum apud cognitionem locorum earum in longitudine et latitudine), sed propterea quod earum longitudines, cum fuerint apud horizontes, videbuntur secundum visus maiores, et cum fuerint in medio celi, videbuntur minores. Et manifestum est quod propter illud est possibile ut sint quandoque ad maiorem et quandoque ad minorem quantitatem longitudinis vere. Et propter illud estimavit Abrachis amore veritatis propter omnia que diximus et precipue quoniam non pervenerunt ad eum cause multe considerationum verarum eorum qui fuerunt ante eum, quamvis multe sunt considerationes quas ipse ad nos transmisit et quas nos adipisci fecit (modos quidem Solis et Lune fecit nos adipisci secundum quod convenit nobis eorum inquisitio et declaratio secundum demonstrationem omni ingenio qui sunt per motus in revolutionibus absque diversitate, sed stellas quinque erraticas non dixit in aliquo qui ad nos pervenerunt suorum librorum, neque dixit nisi considerationes earum tantum quibus conficeretur et quibus demonstretur quod cause que videntur in eis non sunt similes causis modorum antiquorum doctrinalium qui fuerunt tunc, quoniam ipse non fuit contentus narratione eius quod convenit tantum), quod unaqueque stellarum habet duas diversitates et quod rectitudo cuiusque earum non est equalis et quod postremi doctrinales posuerunt demonstrationes que sunt cum lineis mensurabilibus secundum diversitatem unam et rectitudinem unam. Et ipse non fuit contentus etiam quod he due diversitates sint aut super orbes egredientium centrorum aut super orbes quorum centra sunt centrum orbis signorum et sunt revoluti et revolvunt orbes revolutionis aut contingit ut sint ambe diversitates et sit diversitas que est propter orbem signorum quantitatis talis et diversitas que est propter Solem quantitatis talis. Sermo enim hic est eorum qui nominantur positores tabularum septentrionalium. Ipsi namque voluerunt affirmare quod motus est in revolutione et quod ipse est absque diversitate, et illud cum falsitate et absque probatione recepta. Sunt namque quidam hominum qui non sequuntur hunc sermonem, et eorum sunt quidam qui sequuntur ipsum, sed ipsi sunt numerationis parve. Abrachis vero vidit quod illi qui pervenerunt in omnibus doctrinalibus ad finem subtilitatis et amorem veritatis non sunt contenti stare apud hoc, sicut contenti sunt alii, qui estimant quod eorum sermo non est cum contrarietate veritatis, sed necessario oportet illum qui vult sedare seipsum et sedare aspicientes cum veritate ut declaret quantitatem cuiusque duarum diversitatum per probationes earum que videntur et in quibus conveniunt et ut demonstret eas ambas et demonstret orbes in quibus he due diversitates sunt secundum ordines suos et loca earum et modos motuum earum donec assumantur et inveniantur secundum quod videtur conveniens proprietati quam posuit de modo orbium. Iam autem estimo quod illud quod dixi fuit ei difficile. Non tamen hoc dico quod dixi ut extollar per ipsum, sed ut This conjunction lacks a predicate complement. In the Greek text there follows: ‘we may [be allowed to] accede [to this compulsion]’ (see Toomer, loc. cit., p. 422, lines 5-6 from the bottom). In Paris, BnF, lat. 14738 (141v, line 17 from the bottom) there is no predicate complement either., si coegerit nos res eadem, ubicunque fuerit opus operari, tractare de quibusdam stellis secundum plurimum et magis quam hic, sicut verbi gratia ponemus demonstrationes per orbes extractos solum quos lineant motus earum in spheris suis, et sunt earum superficies, in quibus ipse sunt, ipsa superficies orbis medii signorum propter decorem qui sequitur illud, et ponemus quasdam stellas principia, et non sit earum comprehensio ex principio viso, sed sit cum consequentia experimenti, et earum convenientia primum facit opportere ut ponatur modus motuum omnium earum aut modus declinationis orbium modus unus, ita ut non alteretur scientie nostre. Non enim impeditur opus nostrum in eo aliquo modo ex hoc aut eius simili, neque quod ponitur absque probatione, quod non affert diversitatem que habeat quantitatem. Et postquam fuerit illud quod comprehenditur ex eo conveniens ei quod videtur, quamvis sit eius inventio absque via scientie et quamvis sit modus comprehensionis eius difficilis sensus (penitus enim dico quod principiorum primorum causa secundum naturam aut non est aliquid aut est cum quo non ratiocinamur et quod diversitas manerierum partium orbium ubicunque cuius comprehensio videtur in stellis omnibus non est equalis), non ergo convenit alicui ut estimet illud miraculum. Que fuerunt stelle cum eo quod servat earum summa de motibus earum simplicibus absque diversitate, demonstrabo totum quod videtur magis integre et aggregate quod fuerit de modorum simili earum, et faciemus in demonstrationibus cuiusque earum considerationes in quibus non dubitatur, scilicet in quibus erunt stelle et Luna connexe aut secundum proprietatem multam, et precipue considerationes que inveniuntur per instrumenta, sicut quando fuerit visus precedens in duobus foraminibus oppositis que sunt in orbibus