PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 2v

Facsimile

pter declinationes secundum eorum ordines. Postquam igitur eorum que prediximus scientiam premiserimus, erit inquisitio eorum que sunt preter ista facilioris vie. Quod vero post hoc ad narrandum sumendum est est inquisitio scientie motus solaris et lunaris et que in eis contingunt. Impossibile namque est comprehendere scientiam stellarum et que de earum scientia explanare volumus ante horum scientie comprehensionem. Quia igitur sermo de stellis est postremum quod in ea sumendum est secundum quod ordinabiliter videtur, tunc vere oportet ut premittamus de orbe stellarum fixarum sermonem. Deinde consequetur hunc sermo de quinque stellis que planete dicuntur. Et laborabimus ut declaremus unumquodque eorum que prediximus sumendo mentionem instrumentorum et considerationum horum per res apparentes et manifestas in quibus non est dubitatio ex eis que antiqui tradiderunt. Et nos post ipsos experti sumus quasi fundamentum et principia et constituemus super ea quecunque ea sequuntur secundum semitas demonstrationum mensurabilium.

⟨I.3⟩ Capitulum tertium: Quo scitur quod celum sit sphericum et motus eius circularis

Summa vero eius quod narrando oportet nos preponere est quod referam. Dico quod celum sit sphericum et motus eius est sphericus, et quod etiam figura terre cum omnibus suis partibus secundum sensum sit spherica et locus eius in medio totius celi, et quod ipsa secundum magnitudinem et spacium est quasi punctum quantum ad orbem stellarum fixarum, et quod ipsa non habet motum localem. Et premittam paucos sermones secundum demonstrationem de unoquoque eorum que prediximus ad rememorandum. Primum quod intellexerunt antiqui de his que prediximus vere fuit hoc quod dicam ex considerationibus doctrinalium per instrumenta post longa tempora. Unde considerationes intelligi volumus quas doctrinales post longa tempora per instrumenta experti sunt. Videbant enim quod Sol et Luna et relique stelle movebantur semper ab oriente ad occidentem super orbes adinvicem equidistantes incipientes ab infimo inferiori et paulatim elevabantur ad supremam altitudinem ac si elevarentur a terra. Deinde post hoc uno moderamine ad infimum inferius descenderent donec essent quasi cadentes in terram et occiderent omnino in ea. Deinde parvo tempore post hoc morarentur occulte et elongate. Post etiam orirentur et occiderent ac si alterum haberent principium. Et inveniebant hec tempora que erant motuum earum ab oriente in occidentem et ab occidente in orientem cum mensuratione alternata. Plurimum vero quod perduxit eorum intellectus ad affirmandum figuram celi esse sphericam fuit revolutio stellarum semper apparentium que videntur in circulis suis revolvi super unum centrum. Necessario igitur oportet ut punctum illud quod est centrum sit polus sphere celestis. Et videbant quod quecunque stellarum magis appropinquant puncto in circulis revolvebantur brevioribus et quecunque earum sunt a puncto remotiores revolvebantur in circulis maioribus secundum mensuram propinquitatis et remotionis donec elongatio perveniat ad eas que occultantur. Et videbant quod earum que occultantur quecunque propinquiores existunt semper apparentibus minus morantur in occasu et que sunt remotiores magis morantur secundum quantitatem propinquitatis et remotionis. Hec ergo et eis similia sunt prima solum que eorum intentiones confirmaverunt et in eorum cogitationibus fixerunt quod figura celi esset spherica. Post hec vero reliqua indicantia hoc idem que sequuntur ista sunt que Probably corrupt for quod, which is also the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (3r, line 7 from the bottom). The Greek text is somewhat different here (see Toomer, loc. cit., p. 38, line 5). nos scimus quod quecunque videmus in eo ex rebus apparentibus significant contrarium eius in quo contradicentium consistit opinio, et hoc est ut ponamus quod homo dicat quod motus stellarum sit secundum rectitudinem usque in infinitum, quemadmodum quidam estimaverunt. Possibile ergo nobis est ut dicamus: ‘Si ita est, quomodo possibile est ut quelibet earum singulis diebus super nos oriatur ab ortu cuiusque? Et quomodo est possibile ut ad ortum suum redeat cum eius motus sit secundum rectitudinem usque in infinitum? Et quomodo, si revertitur, non videmus secundum rectitudinem redire? Et quomodo non alteratur eius longitudo et non minuitur ex ipsius magnitudine et lumine paulatim et postea occidit? Nos vero huius contrarium videmus, quoniam apud occasum suum augmentatur, demum frustatim minuitur ac si a superficie terre secaretur.’ Verum quod etiam dicunt quod ipse accendantur a terra et post hoc extinguantur in ea, ostendam quod sermo hoc One could equally read hec. Either, however, is probably corrupt for hic, which is also the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (3v, line 4) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 39, line 9). omni ignorantia maior existit. Quod si nos concesserimus quod hec mensuratio magna et excelsa que est in magnitudine mensurarum earum et quantitatum et longitudinum et locorum et temporum sit vana et falsa, et quod sit natura quorundam finium terre accendens et quorundam extinguens, sed et locus quibusdam hominibus sit accensus, quibusdam extinctus, et quod quedam stelle ipsemet quibusdam hominibus sint accense et quibusdam extincte et quibusdam neutre, non accense nec extincte, erit hoc totum derisio et illusio dicentis ipsum. Quid ergo dicent de semper apparentibus que non oriuntur neque occidunt? Apparentes autem que non oriuntur et occidunt in quibusdam locis non semper apparent in omni loco supra terram. Et omnino manifestum est quod stelle ille in quibusdam locis oriuntur et occidunt et in quibusdam nec oriuntur nec occidunt. Ob quas causas non