PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 65v

Facsimile

signorum aut in ambobus super stationem loci Aquarii et ante locum Virginis sex horis et 45 minutis. Non enim, quemadmodum diximus, reperitur diversitas aspectus Lune a parte septentrionis in aliquo locorum habitabilium maior his 45 minutis. Et ex hoc non est possibile ut eclypsetur elypsetur M. Sol bis in quinque mensibus magnis in cursu Lune a parte meridiei orbis signorum, scilicet cum fuerit Luna elongata in coniunctione prima a nodo caude et appropinquaverit in coniunctione postrema nodo capitis. Iam autem possibile est ut eclypsetur Sol ad partem meridiei apud eos qui habitant post orbem equationis diei ad septentrionem secundum hanc quantitatem in ambobus his signis et ante hunc locum sex horis cum fuerint due tertie Virginis in coniunctione prima in descensione occasus et due tertie Aquarii in coniunctione secunda in orbe meridiei. Nos enim iam invenimus Lune in his locis in longitudine media diversificari aspectum ad partem meridiei. Et erit diversitas aspectus Solis et Lune sub orbe quidem equationis diei in loco Virginis 22 minuta fere et in loco Aquarii 14 minuta, et ubi erit longitudo diei longioris 12 hore et medietas hore in loco Virginis 27 minuta et in loco Aquarii 22 minuta, donec sit superfluitas duarum diversitatum aspectus super hec 45 minuta 4 minuta. Et cum fuerit diversitas aspectus in locis septentrionalibus maior semper diversitate aspectus in locis meridianis, erit plus firmum semper. Manifestum est igitur quod est possibile ut videant eclypsim Solis in illis locis habitantes duabus vicibus in quinque mensibus magnis. Illud vero non erit nisi in cursu Lune in parte septentrionis ab orbe signorum tantum, scilicet cum fuerit in eclypsi prima recedens a nodo capitis et in eclypsi secunda accedens ad nodum caude.

Et dico etiam quod iam possibile est ut eclypsetur Sol duabus vicibus apud illos in septem mensibus parvis. Quoniam iam declaravimus quod in septem mensibus parvis erit cursus Lune in latitudine 208 partes et 47 minuta. Et erit arcus quem pertransivit Luna qui est inter terminos eclypticos orbis declivis maior arcu qui est a loco qui appropinquat uni duorum nodorum ad locum qui opponitur ei et a quo recedit et accedit ad nodum alterum. Et colligitur ut sit hec longitudo in Sole in longitudine Lune media 192 partes et 24 minuta. Igitur manifestum est etiam quod cum non erit Lune diversitas aspectus, non erit possibile ut sit quod diximus. Quoniam arcus orbis declivis qui est septem mensium parvorum erit maior arcu magno quem pertransivit Luna ex terminis Solis eclypticis in orbe quidem declivi 16 partibus et 23 minutis et in orbe descripto super duos polos orbis signorum parte una et 25 minutis. Ubi vero est possibile aspectum diversificari donec diversitates aspectuum que sunt cuiuscunque coniunctionum verarum aut ambarum simul sint diversitates aspectuum addentes super partem unam et 25 minuta, tunc ergo erit possibile ut sint due coniunctiones extreme eclyptice. Et quia iam declaravimus quod in tempore septem mensium mediorum, cum fuerit Luna in cursu suo maiore et fuerit Sol in cursu suo minore a postremis Aquarii ad medium Virginis, erit Luna preteriens iam Solem 14 partibus et 40 minutis, et has partes et partem earum duodecimam percurrit Luna per cursum suum medium in die una et in quinque horis, tunc manifestum est, quia tempus septem mensium mediorum continet 206 dies et 17 horas fere, quod tempus septem mensium parvorum erit 205 dies et 12 hore. Quapropter erit tempus coniunctionis postreme, que est in medio Virginis, post duodecem horas temporis coniunctionis prime, que est in postremo Aquarii. Inquirimus ergo ubi et quando erit possibile ut sit diversitas aspectus Lune maior parte una et 25 minutis aut in uno horum duorum signorum aut in ambobus secundum prolongationem duodecem horarum a duobus locis, scilicet cum fuerit unum eorum occidens et alterum eorum oriens, propter hoc quod non aliter est possibile ut sint ambe eclypses super terram a parte quidem septentrionis. Non enim reperitur Lune diversitas aspectus secundum hanc quantitatem in aliquo locorum habitabilium, et neque habitantibus sub orbe equationis diei erit diversitas aspectus Lune in parte latitudinis in longitudine sua media maior vigintitribus minutis. Ex hoc ergo non est possibile ut eclypsetur Sol duabus vicibus in septem mensibus parvis per cursum Lune in parte meridiei ab orbe signorum, scilicet cum fuerit in coniunctione quidem prima appropinquans nodo capitis et in coniunctione postrema recedens a nodo caude. Iam autem invenimus quod diversitas aspectus huius erit ad partem meridiei a linea equidistante descripta super Rhodum cum fuerit postremum Aquarii oriens et medium Virginis occidens. Lune namque aspectus diversificatur in Rhodo et in locis que sunt sub linea equidistante descripta super Rhodum in unoquoque horum duorum locorum in longitudine media diversitatis aspectus solaris secundum diminutionem 46 minuta fere a parte meridiei, donec erunt diversitates aspectuum que sunt duarum coniunctionum simul maius parte una et 25 minutis et erit diversitas aspectus que est ad partem meridiei maior in locis qui magis intrant in septentrionem a linea Rhodi. Manifestum est igitur quod possibile est ut videant qui sunt in his locis habitabilibus in septem mensibus parvis eclypsim Solis duabus vicibus. Veruntamen illud etiam non erit nisi cum fuerit cursus Lune in parte septentrionis ab orbe signorum tantum, scilicet cum fuerit in eclypsi quidem prima appropinquans nodo caude et in eclypsi secunda recedens a nodo capitis.