cus EA et arcus BA dati. Erit ergo arcus ER reliquus, qui est orbis signorum, erit etiam datus. Et per hec capitula et secundum similitudinem huiusmodi operabimur in occultationibus que sunt apud occasum. Neque mutabimus in hac forma nisi locum orbis signorum tantum ex partibus aliis secundum quantitatem declinationis eius in eis. Et describam in hac forma arcum horizontis occidentalem, super quem sint B, D. Et ut non dimittamus hunc locum, videmus quod in eo quod diximus est sufficientia ad declarandum quod consideravimus in eo de scientia huius capituli. Et propterea quod hoc capitulum aggregatum ex precedenti narratione est valde multe diversitatis, non propter diversitatem locorum habitabilium et multitudinem alterationis declinationis orbis signorum in eis tantum, sed propter multitudinem stellarum et etiam propter considerationes que sunt ortuum earum, erit hoc capitulum valde difficile ad sciendum, et erit visus considerantium et aer qui est in locis visis facientes principium temporis imaginationis eius diversum, et non verum, neque certificatur cum eo, et erit secundum quod vidi per longitudinem experimenti et quod vidimus de diversitate in considerationibus istis similibus manifestum notum, scilicet capitulum. Et cum hoc quoniam propter motum sphere stellarum fixarum non est possibile ut sint in omni climate ortus earum et mediatio earum celi et earum occasus qui simul sunt fixi in omni hora sicut isti quos diximus et protraximus per has demonstrationes et proportiones et numeros, abstinuimus a multiloquio in presenti et contenti fuimus in hoc eo quod invenimus in eo et cuius terminus est propinquus libris antiquorum aut habitudinis spherice et cuius comprehensionem est possibile declarare in omni hora. Quod Probably si is missing here, which follows in Paris, BnF, lat. 14738 (140v, line 13) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 417, line 9). voluerit aliquis ponere causam illius habitudines aeris apud ortus et occasus et ut non referat illud ad loca orbis signorum, tunc nos videmus semper principium temporum non servare illum ordinem neque illam veritatem, ita ut non alteretur. Quoniam causa non est nisi tempus totum, et non principia temporum apparitionis et occultationis, sed propter omnes longitudines que reperiuntur ex figuris que sunt inter eas et inter Solem et ex eo quod est in figuris divisionis inclinationum Lune.
Expleta est dictio octava libri Almagesti Ptolemei Pheludiensis.
⟨IX⟩
Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio nona libri Almagesti undecem continens capitula fauste succedit.
Capitulum primum: De ordinibus spherarum Solis et Lune et stellarum quinque retrogradarum
Capitulum secundum: In equatione de premissione modorum diversitatum stellarum quinque retrogradarum
Capitulum tertium: De reditionibus revolutionum que sunt quinque stellarum retrogradarum
Capitulum quartum: In positione tabularum motuum mediorum que sunt stellarum quinque erraticarum in longitudine et diversitate
Capitulum quintum: In eo cuius necessaria est premissio in modis stellarum quinque retrogradarum
Capitulum sextum: In declaranda diversitate secundum duos modos
Capitulum septimum: De probatione longitudinis longioris que est stelle Mercurii secundum motum suum localem
Capitulum octavum: De hoc quod stella Mercurii est in longitudine propinquiore propinquore M. in revolutione una bis
Capitulum nonum: In scientia diversitatis cursus Mercurii
Capitulum decimum: De equatione motuum Mercurii qui sunt revolutionum eius
Capitulum undecimum: In loco motuum qui sunt revolutionis eius