PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 41r

Facsimile

eclypsis fuit integra, et fuit tempus eclypsis medium secundum medium diem Alexandrie in hac eclypsi ante mediam noctem tribus horis et tertia hore. Nos enim non equavimus loca stellarum nisi secundum horas medii diei Alexandrie. Orbis vero medii diei Alexandrie precedit orbem medii diei Babylonie medietate et tertia hore fere. Et fuit tunc Sol secundum horas quas posuimus secundum computationem nostram in vigesimaquarta parte et medietate partis Piscis fere. Secunda autem eclypsis fuit secundum ea que invenimus scripta in secundo anno Mardochei transactis decem et octo diebus mensis Thot, qui est ex mensibus Egyptiorum, in media nocte cuius mane fuit decimusnonus dies. In qua eclypsati fuerunt ex Luna a parte meridiei tres digiti. Et quia tempus medium fuit visum in Babylonia in media nocte, ergo in Alexandria etiam oportuit ut esset ante mediam noctem medietate et tertia hore equalis. Et fuit Sol tunc secundum veritatem in tredecima parte et medietate et quarta partis Piscis fere. Tertia autem eclypsis fuit in illo anno secundo qui fuit ex annis Mardochei transactis quindecem diebus mensis Phamenoth, qui est unus mensium Egyptiorum, in nocte cuius mane fuit sextusdecimus dies. In qua incepit Luna eclypsari post ortum suum et eclypsatum est ex ea a parte septentrionis plus medietate sua. Et quia Sol fuit in principio Virginis, fuit longitudo noctis in Babylonia undecem hore equales fere et fuit medietas noctis quinque hore et medietas hore. Et fuit principium eclypsis ante mediam noctem quinque horis equalibus, quoniam principium eius fuit post ortum suum. Et fuit tempus medium ante mediam noctem tribus horis et medietate hore, quoniam totum tempus quod est magnitudinis huius obscuritatis oportuit ut essent tres hore fere. Ergo in Alexandria etiam fuit tempus medium huius eclypsis ante mediam noctem quatuor horis equalibus et tertia hore. Et fuit Sol tunc secundum veritatem in tertia parte et quarta partis Virginis fere. Manifestum est igitur quod Sol pertransivit a tempore medio eclypsis prime usque ad tempus medium eclypsis secunde, et Luna quidem post revolutiones integras 349 partes et 15 minuta et a tempore medio eclypsis secunde usque ad tempus medium eclypsis tertie 169 partes et 30 minuta. Longitudo autem temporis quod fuit inter medium eclypsis prime et secunde fuit 354 dies. Ex horis vero equalibus secundum sermonem absolutum fuerunt due hore et medietas hore. Cum autem equate fuerint secundum equationem diversitatis que est inter dies cum noctibus suis, erunt due hore et medietas et pars quintadecima hore unius. Et a tempore medio eclypsis secunde usque ad tempus medium eclypsis tertie 170 dies, et ex horis equalibus secundum sermonem absolutum 20 hore et medietas hore. Cum autem equabuntur per equationem diversitatis que est inter dies cum noctibus suis 20 hore et quinta hore secundum veritatem. Motus autem Lune in illo fuit equalis. Non enim in simili huius quantitatis temporis erit motus eius diversitas sensibilis. Quod si aliquis voluerit sequi propinquitatem veritatis motus Lune, inveniet scilicet in trecentis et quinquagintaquatuor diebus et duabus horis et medietate et parte quintadecima partes diversitatis post revolutiones integras 306 partes et 25 minuta et partes longitudinis 345 partes et 51 minuta, et in 170 diebus et 20 horis et quinta hore scilicet partes diversitatis 150 partes et 26 minuta et partes longitudinis 170 partes et 7 minuta fere. Manifestum est igitur quod partes longitudinis prime orbis revolutionis, scilicet 306 partes et 25 minuta, addunt in motu Lune medio 3 partes et 24 minuta, et quod partes longitudinis secunde, 150 partes et 26 minuta, minuunt ex motu Lune medio 37 minuta.

Et ad illius exemplum describam circulum orbis revolutionis Lune, supra quem sint A, B, G, et locus in quo fuit Luna in tempore medio eclypsis prime sit punctum A, et locus in quo fuit Luna in tempore medio eclypsis secunde sit punctum B, et locus in quo fuit Luna in tempore medio eclypsis tertie sit punctum G, et imaginemur localem motum Lune in orbe revolvente a puncto B ad punctum A et a puncto A ad punctum G. Erit ergo arcus AGB, quem secat Luna ab eclypsi prima usque ad eclypsim secundam, qui est 306 partes et 25 minuta, addens supra cursum medium tres partes et 24 minuta, et erit arcus BAG, quem secat Luna ab eclypsi secunda usque ad eclypsim tertiam, qui est 150 partes et 26 minuta, minuens a cursu medio 37 minuta. Propter hoc ergo erit transitus quem pertransit Luna a puncto B ad punctum A, qui est 53 partes et 35 minuta, minuens ex motu medio 3 partes et 24 minuta, et transitus quem pertransit Luna a puncto A ad punctum G, qui est 96 partes et 51 minuta, erit addens supra cursum medium duas partes et 47 minuta. Et manifestum est quod non potest esse ut sit longitudo propinquior que est orbis revolventis in arcu BAG. Quoniam ipse est imminutus et minor medietate circuli, et motus maior non erit nisi in loco longitudinis propinquioris. Et quia longitudo propinquior est necessario super arcum GEB, tunc sumatur centrum orbis signorum et centrum orbis qui revolvit centrum orbis revolutionis punctum D, et protraham ab eo tres lineas ad puncta eclypsium trium, supra quas sint DA et DEB et DG. Et dico sermonem communem, ut cum voluerimus convertere demonstrationes similes in hoc capitulo, sit illud nobis levius si voluerimus declarare illud quod demonstrare volumus secundum modum orbis revolventis, quemadmodum volumus nunc. Et si voluerimus declarare illud secundum modum orbis centri egredientis, erit centrum tunc punctum D, et erit deintus, et protraham unam linearum trium usque