tudine propinquiore et secundum hoc quod linea contingens protrahatur ad partem matutinalem orbis revolutionis. Et quia in hoc cursu narrato, scilicet quia angulus DBR positus est 39 partes secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, et ostensum est per capitula que premisimus et secundum que processimus quod angulus DGE secundum istas partes est 40 partes et 57 minuta, et quia linea GE, et est linea longitudinis, tunc est 55 partes et 59 minuta secundum partes quibus linea EH, et est ea que est a centro orbis revolutionis, est 22 partes et 30 minuta, et secundum partes quibus chorda GE est 120 partes est linea EH 48 partes et 14 minuta, et arcus qui est super eam est 47 partes et 24 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum GEH ortogonium est 360 partes, tunc propter proter M. illud erit angulus EGH etiam secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 47 partes et 24 minuta, et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes erit 23 partes et 42 minuta. Erit ergo angulus HGD reliquus secundum istas partes 17 partes et 15 minuta. Stelle igitur Mercurii cum fuerit locus super 27 partes et 15 minuta Arietis, plurimum quo elongabitur in matutino a Sole per cursum suum verificatum erit 22 partes et 23 minuta. Postea ponam etiam ut longitudinis elongatio in illa parte eadem a longitudine propinquiore sit quadragintadue partes donec sit locus Solis secundum medium quidem cursum suum super vigintiduas partes Tauri et secundum verificationem quidem super 22 partes et 31 minuta. Et quia in hoc cursu etiam, scilicet quia angulus DBR positus est quadragintadue partes secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, ostensum est quod angulus DGE secundum istas partes est quadragintaquatuor partes et quod linea GE, et est linea longitudinis, tunc est 55 partes et 50 minuta secundum partes quibus linea EH, et est a centro orbis revolutionis, est 22 partes et 30 minuta, erit secundum partes etiam quibus chorda EG est 120 partes linea EH 48 partes et 19 minuta, et arcus qui est super eam erit 47 partes et 30 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum EGH ortogonium est 360 partes. Propter illud ergo erit angulus EGH etiam secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 47 partes et 30 minuta et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 23 partes et 45 minuta, et erit angulus HGD reliquus secundum istas partes 20 partes et 19 minuta. Cum ergo fuerit stelle Mercurii locus super decem et novem minuta partis prime Tauri, plurimum quod elongabitur in matutinis a Sole per cursum suum verificatum erit 20 partes et 12 minuta. Iam autem ostensum fuit quod cum eius locus fuerit super 27 partes et 15 minuta Arietis, erit eius longitudo erit erit ... erit: Two rivalling verbs. Paris, BnF, lat. 14738 (196v, line 11 from the bottom) contains only the former. secundum illud exemplum 22 partes et 23 minuta. Ergo quia superfluitas etiam in eo quod est inter hec duo loca est octo partes et quatuor minuta et superfluitas inter has duas longitudines maiores est undecem minuta donec sit quod pertinet duabus partibus et 45 minutis que sunt a loco primo ad principium Tauri decem minuta fere, tunc cum nos minuerimus hec decem minuta ex vigintiduabus partibus et vigintitribus minutis, proveniet nobis plurimum quod est longitudinis eius matutinalis in ipso principio Tauri a Sole per cursum suum verificatum 22 partes et 13 minuta. Et illud est quod intendimus invenire. Et hoc eodem modo numeravimus longitudines maiores matutinales et vespertinas que proveniunt in reliquis signis ambarum stellarum, et scripsimus eas in tabula quam posuimus in duodecem areis in qua sunt quinque tabule, et firmavimus in tabula prima earum prius principia cuiusque duodecem signorum, et incepimus in illo ab Ariete, et firmavimus coram ipsis in tabulis quatuor que sunt post eam longitudines maiores a Sole per cursum suum verificatum qui provenit nobis per numerationem, in secunda quidem longitudines matutinales stelle Veneris, et in tertia longitudines eius vespertinales, et in quarta longitudines matutinales stelle Mercurii, et in quinta longitudines eius vespertinales. Et hec est forma tabule:
Tabula longitudinum maiorum a Sole Veneris et Mercurii
Signa 12 |
Longitudines matutinales |
Longitudines vespertinales |
Longitudines matutinales |
Longitudines vespertinales |
||||||||
♀ |
♀ |
☿ |
☿ |
|||||||||
Partes |
Minuta |
Partes |
Minuta |
Partes |
Minuta |
Partes |
Minuta |
|||||
Aries |
♈ |
45 |
34 |
47 |
27 |
24 |
14 |
19 |
30 |
|||
Taurus |
♉ |
45 |
37 |
45 |
31 |
24 |
13 |
21 |
50 |
|||
Gemini |
♊ |
45 |
34 |
44 |
49 |
20 |
18 |
23 |
41 |
|||
Cancer |
♋ |
45 |
36 |
44 |
25 |
18 |
17 |
26 |
56 |
|||
Leo |
♌ |
46 |
20 |
44 |
31 |
16 |
35 |
26 |
37 |
|||
Virgo |
♍ |
46 |
38 |
44 |
55 |
16 |
8 |
26 |
57 |
|||
Libra |
♎ |
46 |
45 |
45 |
41 |
17 |
46 |
23 |
31 |
|||
Scorpio |
♏ |
46 |
47 |
46 |
30 |
21 |
32 |
20 |
38 |
|||
Sagittarius |
♐ |
46 |
30 |
47 |
33 |
26 |
9 |
19 |
28 |
|||
Capricornus |
♑ |
46 |
7 |
47 |
35 |
28 |
37 |
19 |
14 |
|||
Aquarius |
♒ |
45 |
41 |
47 |
34 |
28 |
17 |
18 |
11 |
|||
Pisces |
♓ |
45 |
20 |
47 |
50 |
26 |
24 |
18 |
0 |
|||
♀ |
♀ |
☿ |
☿ |
Expleta est dictio duodecima libri Almagesti Ptolemei Pheludiensis.