PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 90r

Facsimile

tus secundum quantitatem partis unius. Et stella meridionalis duarum lucidarum que sunt in medio antenne contingit hoc latus. Due vero stelle lucide que sunt in portione temonis sunt intra latus antecedens quantitate duarum partium fere. Et ab hoc loco contingit Almaiarati cingulum descriptum super pedes Centauri qui est Ad Tolmen. Et hec expansio que videtur super Navim attenuatur paulatim paulatim, et inspissatur ex ea quod sequitur revolutionem pectoris Navis, et illud est saranhe et portio temonis eius. Hoc autem cingulum cuius precessit relatio habet alterationem in raritate sua et in spissitudine sua quemadmodum diximus apud cingulum comprehensum apud Larem. Deinde ex hoc est ei principium aliud, et continet spondiles tres que sunt in corpore Scorpionis. Et est stella que sequitur ex tribus que sunt in corpore Scorpionis egrediens a latere occidentali quantitate partis unius. Stella vero que est in spondili quarta, que est in aere puro et claro, in eo quod est inter duo cingula, quorum longitudo ab unaquaque earum est propinqua equalitati, et est pars una aut plus parum. Deinde post illud redit cingulum precedens ad orientem portio circuli. Et similiter terminat latus antecedens Almaiarati stella que est super genu dextrum Latoris Serpentis. Et latus quidem sequens terminat stella que est navis cruris Latoris Serpentis. Et stella antecedens ex stellis que sunt in extremitate pedis eius contingit hoc latus. Et post hoc etiam latus occidentale terminat stella que est sub cubito dextro Latoris Serpentis. Et terminat latus orientale stella antecedens duarum stellarum que sunt in extremitate huius manus. Postea ex hinc est sectio longa cum aere puro. Et in illo loco sunt due stelle super caudam Serpentis post stellam que est in extremitate. Reliquus vero locus huius cinguli totus est amplitudo aerea subtilis omnino divisa ab amplitudine continente spondiles tres. Hec est autem spissa parumper. Deinde post hanc sectionem est Almaiarati principium aliud ex quattuor stellis que sequuntur humerum dextrum Latoris Serpentis. Et latus quod sequitur orientem huius portionis terminat stella lucida contingens solum, et ipsa est que est sub cauda Vulturis Volantis, qui nominatur Romane Aquila. Latus vero aliud, quod opponitur ei, terminat stella longior ex quattuor stellis quas diximus que sunt a parte septentrionis. Deinde ex hinc cum raritate hac cingulum angustatur in parte que precedit stellam que est in rostro Galline donec estimetur per illud sectio. Reliquum autem latus huius cinguli, quod est a stella que est in rostro usque ad stellam que est in pectore Galline, dilatatur et inspissatur multum, et in medio illius spissitudinis est stella que est in collo Galline. Et iam declinat aliquid partis sue rarum ad partem septentrionis a stella que est in pectore usque ad stellam que est in humero ale sue dextre et usque ad duas stellas compares que sunt in extremitate pedis eius dextri. Deinde ex hoc, quemadmodum diximus in precedentibus, est sectio pura et clara apud cingulum aliud, quod est a stella quam diximus ex stellis Galline usque ad stellam lucidam que est in cauda Galline.

⟨VIII.3⟩ Capitulum tertium: In scientia artificii sphere corporalis

Quod autem videtur de Almaiarati est secundum quod iam narravimus in locis suis. Ut vero faciamus exemplum per spheram corporalem secundum quod sequitur modos quos iam firmavimus in sphera stellarum fixarum, quibus declaratur quod motus revolutionis eius propinquus est in similitudine motui revolutionis stellarum retrogradarum, scilicet motui universali primo ab oriente ad occidentem super duos polos equationis diei, et ipse movetur revolutione sui super duos polos orbis Solis, qui est linea orbis medii signorum ad contrarium illius, est ergo artificium eius et acceptio positionis stellarum eius in eo secundum hunc modum quem narrabo: Nos quidem sphere colorem non ponemus similem colori aeris qui est diei, verum ponemus eum similem colori aeris qui est noctis quo videntur stelle. Postea signabimus super spheram duo puncta opposita secundum veritatem et ponemus ea duos polos super quos describemus orbem magnum existentem semper in superficie orbis medii signorum. Et describemus super duos polos ipsius orbem magnum existentem super angulum rectum eius qui incipit ab una suarum partium que sunt apud orbem medii signorum. Dividam ergo ipsum secundum divisionem orbis medii signorum et partium eius, et sunt 360 partes, et firmabo ex numeris partium quantitatem que videtur esse competens. Deinde faciam duas armillas ex substantia forti productas secundum percussionem quarum quadrate superficies sint liniate et polite ab omnibus partibus suis certa liniatione et vera quarum una minor sit altera parum. Et sit armilla una minor contingens spheram cum omni amplitudine superficiei sue interioris. Et describam in medio superficiei plane apparentis ex ea et armilla que est maior parum per duas lineas secantes la