ctum R, et signabo circa ipsum orbem revolutionis, supra quem sint H, T, K, et producam lineas DRH et BRT et GR, et producam a duobus punctis D et G super lineam BRT duas perpendiculares GL et DM, et ponam stellam super punctum K, et protraham lineas duas DK et RK, et producam perpendicularem RN. Et sit intentio nostra ut inveniamus arcum TK, qui est longitudo stelle a puncto T, quod est longitudo longior orbis revolutionis. Et quia angulus EBR secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes est 27 partes et 9 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes est 54 partes et 18 minuta, erit propter hoc arcus qui est super lineam GL 54 partes et 18 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum BGL ortogonium est 360 partes, et arcus qui est super lineam BL erit quod remanet ad complendum semicirculum, et est 125 partes et 42 minuta. Linea igitur GL, que est una duarum linearum que subtenduntur eis, erit 54 partes et 46 minuta secundum partes quibus linea BG subtendens est 120 partes, et erit linea BL secundum istas easdem partes 106 partes et 47 minuta. Propter illud ergo secundum partes quibus linea BG est pars una et 15 minuta et linea GR que est a centro orbis egredientis centri est 60 partes erit linea GL 34 minuta et linea BL secundum illud exemplum pars una et septem minuta. Et quia quod est ex linea GR diminuto ex eo quod est ex linea GL erit ex eo quod est ex linea RL, tunc linea RL erit secundum istas partes 60 partes fere. Linea autem ML est equalis linee LB, et linea DM est duplum linee GL, propterea quod linea BG etiam est equalis linee GD. Erit ergo propter illud linea RM partes relique, et sunt 58 partes et 54 minuta fere. Et erit linea DM secundum istas partes pars una et octo minuta. Et similiter linea RD subtendens erit 58 partes et 54 minuta fere. Sed secundum partes quibus linea RD subtendens est 120 partes erit linea DM due partes et 16 minuta, et arcus qui est super eam erit due partes et duodecem minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum RDM ortogonium est 360 partes. Erit ergo propter illud angulus BRD due partes et 12 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, et totus angulus EDR extrinsecus erit 56 partes et 30 minuta secundum istas partes. Et angulus KDE secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes erit 18 partes et 30 minuta, propterea quod illud est summa partium quibus stella in consideratione precedebat longitudinem propinquiorem, que est super punctum E, scilicet vigintiquinque partes Scorpionis, et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes erit 37 partes. Angulus ergo KDR totus erit 93 partes et 30 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes, et arcus qui est super lineam RN erit 93 partes et 30 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DRN ortogonium est 360 partes. Linea igitur que subtenditur ei, et est linea RN, erit secundum partes quibus linea RD est 120 partes 87 partes et 25 minuta et secundum partes quibus hec linea est 58 partes et 54 minuta, scilicet secundum partes quibus linea RK, que est a centro orbis revolutionis, est 43 partes et 10 minuta erit 42 partes et 55 minuta. Erit ergo secundum partes quibus linea RK subtendens est 120 partes linea RN 119 partes et 18 minuta, et arcus qui est super eam erit 167 partes et 38 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum RKN ortogonium est 360 partes. Angulus igitur RKD erit 167 partes et 38 minuta, et angulus totus KDH est 93 partes et 30 minuta. Ergo angulus totus KRH extrinsecus erit 261 pars et octo minuta. Iam vero fuit ostensum quod angulus BRD, scilicet angulus HRT, secundum istas partes est due partes et duodecem minuta. Angulus igitur TRK reliquus secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes erit 258 partes et 56 minuta et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes erit 129 partes et 28 minuta. Fuit ergo longitudo stelle Veneris in hora nota a puncto T, quod est longitudo longior orbis revolutionis, anterius quidem partes quas diximus, et sunt 129 partes et 28 minuta, et posterius secundum quod convenerit in radice secundum quam agitur in hac stella quod remanet ad complendum circulum unum, et sunt 230 partes et 32 minuta. Et illud est quod fuit necesse nos invenire.
Quod autem accepimus de considerationibus antiquis est consideratio quam firmavit Thimocharides secundum hunc modum: In anno tertiodecimo annorum Pheledicos in mense nominato apud Egyptios Mesure in die decimoseptimo eius in hora duodecima noctis quam sequitur dies decimusoctavus vidit stellam Veneris iam comprehendisse secundum veritatem super stellam fixam oppositam stelle que nominatur Berthoamites, cuius nominis intentio est apud nos precedens calcatorem uvarum, et hec stella apud nos est ea que est post stellam que est super extremitatem ale Virginis meridionalis. Et fuit locus huius stelle in anno primo annorum Antonii super octo partes et quartam partis Virginis. Et quia annus in quo fuit hec consideratio fuit annus quadringentesimus et septuagesimussextus annorum Nabuchodonosor, et annus primus annorum Antonii est annus octingentesimus et octuagesimusquartus a tempore Nabuchodonosor, erit ergo quod debetur quadringentis et octo annis qui sunt inter duo tempora de motu stellarum fixarum et longitudinis longioris quatuor partes et pars duodecima fere. Et manifestum est quod stelle Veneris locus fuit in illa hora super