PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 117v

Facsimile

fuit angulus BDA 134 partes et 36 minuta. Ergo angulus BRA totus secundum istas quidem partes erit 145 partes et 34 minuta, et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes est ipse 72 partes et 47 minuta. Fuit ergo longitudo cursus stelle medii in longitudine in hora considerationis quam narravimus, scilicet puncti B, et est centrum orbis revolutionis a longitudine longiore, 72 partes et 47 minuta. Et propter illud fuit eius locus super 4 partes et 12 minuta Libre. Et quia angulus GEL positus est secundum istas partes due partes et 29 minuta, et hic angulus cum duobus angulis semicirculi ABG, et sunt equales duobus rectis, est equalis aggregationi anguli ARB, et est angulus cursus medii in longitudine, et angulus Probably corrupt for anguli, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 504, lines 16-17 from the bottom). Paris, BnF, lat. 14738 (167v, line 8 from the bottom) reads angulus too. HBT, et est angulus diversitatis, scilicet angulus motus stelle in orbe revolutionis, erit propterea angulus HBT reliquus eveniens nobis secundum istas partes 109 partes et 42 minuta. Fuit ergo longitudo stelle in hora illius considerationis a longitudine longiore in orbe revolutionis partes quas diximus diversitatis, et sunt 109 partes et 42 minuta. Et hoc est cuius quesivimus inventionem. Nos autem iam demonstravimus quod longitudo eius fuit in hora habitudinis tertie in diversitate a longitudine longiore in orbe revolutionis 171 partes et 25 minuta. Iam ergo superfluunt ei in tempore quod est inter duas considerationes, cuius summa annorum Egyptiorum est quadringenti et decem anni et ducenti et trigintaunus dies et tertia diei fere post revolutiones integras, et sunt ducente et nonagintadue revolutiones 61 partes et 43 minuta. Et illud est propinquum superfluitati que invenitur evenire nobis per tabulas quas fecimus motui eius medio, propterea quod non equavimus motum eius in die nisi ex hoc ut divideremus partes que eveniunt ex numero superfluitatis revolutionum per dies qui proveniunt ex tempore quod est inter duas considerationes. Et illud est quod oportuit nos demonstrare.

⟨X.10⟩ Capitulum decimum: In radice sive in loco motuum stelle Martis revolubilium

Et etiam quia tempus quod est ab anno primo annorum Nabuchodonosor a mense Thut apud Egyptios a die primo eius a medietate diei ad horam huius considerationis dicte est ex annis Egyptiis quadringenti et septuagintaquinque anni et octuaginta dies et medietas diei et quarta fere, et in hoc tempore proveniunt ex superfluitate in longitudine 180 partes et 40 minuta et in diversitate quidem 142 partes et 29 minuta, tunc si nos minuerimus hec duo, scilicet unumquodque ex suo relativo ex duobus locis quos narravimus in consideratione, scilicet ex partibus loci in longitudine, et sunt 4 partes et 22 minuta Libre, et ex partibus loci in diversitate, et sunt 109 partes et 42 minuta, provenient nobis in anno primo annorum Nabuchodonosor in mense eius Thut apud Egyptios in die primo eius in medietate diei duo loca duorum motuum Martis revolubilium, ille quidem qui est in longitudine super tres partes et 32 minuta Arietis et ille qui est in diversitate super 327 partes et 13 minuta a longitudine longiore in orbe revolutionis. Et propter illud idem, quia fuit motus localis longitudinis longioris in 475 annis comprehendens 4 partes et medietatem et quartam partis et fuit longitudo longior Martis in consideratione illa in 21 parte et 25 minutis Cancri, tunc manifestum est quod locus eius erit in tempore posito locorum super 16 partes et 40 minuta Cancri. Et illud est quod voluimus ostendere.

Expleta est dictio decima libri Almagesti Ptolemei Pheludiensis.