PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 135v

Facsimile

partes et 49 minuta et 53 secunda. Duorum vero angulorum reliquorum angulus RGA, et est angulus longitudinis que est propter velocitatem stelle, erit 27 partes et 10 minuta et 7 secunda, et angulus RAH erit partes diversitatis que videtur, et sunt 22 partes et 13 minuta et 19 secunda. Et quia illud quod pertinet istis partibus secundum proportionem acceptam in longitudine longiore ex longitudine quidem equata est 17 partes et 13 minuta et 21 secunda et ex longitudine revolubili 20 partes et 58 minuta et 21 secunda, tunc medietas antecessionis proveniet 9 partes et 56 minuta et 46 secunda et ex diebus 40 dies fere. Ergo erit antecessio tota 19 partes et 53 minuta et 32 secunda et ex diebus 80 dies. Apud vero minorem longitudinem invenitur secundum numerationem additionis et diminutionis equationis 12 minuta et 40 secunda. Quapropter erit proportio linee TR ad lineam RG proportio partis unius et 12 minutorum et 40 secundorum ad 40 minuta et 11 secunda, et erit proportio linee EG ad lineam GR proportio trium partium et 5 minutorum et 31 secundorum ad 40 partes et 11 minuta, et erit superficies ortogonia quam ipse continent due partes et 4 minuta et 14 secunda, et erit etiam proportio linee GA ad lineam AH proportio 54 partium et 20 minutorum ad 39 partes et 30 minuta, et erit proportio linee DG ad lineam GH proportio 93 partium et 50 minutorum ad 14 partes et 50 minuta, et erit superficies ortogonia quam ipse continent 1391 partes et 51 minuta et 40 secunda. Et partium que proveniunt ex divisione, et sunt 672 partes et 13 minuta, cum acceptum fuerit latus, et est 25 partes et 55 minuta et 38 secunda, et multiplicabitur in proportionem narratam duarum linearum TR et RG, proveniet per illud secundum duas quantitates duarum linearum GA et AR narratas linea quidem TR 31 partes et 24 minuta et 3 secunda, et linea GR secundum istas partes 17 partes et 21 minutum et 51 secundum, et est linea GT tota 48 partes et 45 minuta et 54 secunda. Et propter illud fit linea RT secundum proportionem 120 partium ad unamquamque duarum chordarum AR et AG 95 partes et 23 minuta et 42 secunda, et fit linea GT secundum illud exemplum 107 partes et 42 minuta et 7 secunda. Duorum autem arcuum arcus qui est super lineam RT erit 105 partes et 18 minuta et 10 secunda, et erit arcus qui est super lineam GT 127 partes et 40 minuta et 42 secunda. Et sequitur ex hoc ut sit etiam angulus RAT 52 partes et 39 minuta et 5 secunda secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, et erit angulus GAT secundum istas partes 63 partes et 50 minuta et 11 secunda. Duorum igitur reliquorum angulorum angulus RGA, et est angulus antecessionis que est propter velocitatem stelle, erit 26 partes et 9 minuta et 49 secunda, et erit angulus RAH partes diversitatis que videtur, et sunt 11 partes et 11 minuta et 6 secunda. Et quia illud quod pertinet istis partibus secundum proportiones acceptas in longitudine propinquiore ex longitudine quidem equata est 20 partes et 33 minuta et 42 secunda et ex longitudine revolubili 16 partes et 52 minuta et 52 secunda, tunc medietas antecessionis proveniet 5 partes et 36 minuta et 7 secunda et ex diebus 32 dies et quarta diei fere, et erit antecessio tota 11 partes et 12 minuta et 14 secunda et ex diebus 64 dies et medietas diei.

⟨XII.5⟩ Capitulum quintum: In declaratione antecessionis stelle Veneris

Etiam in antecessione stelle Veneris secundum numerationem in longitudine media proportio linee TR ad lineam RG aggregatur ex proportione partis unius ad 37 minuta et 31 secunda, et proportio linee EG ad lineam GR est proportio duarum partium et 37 minutorum et 31 secundorum ad 37 minuta et 31 secunda. Et superficies ortogonia quam ipse continent erit pars una et 38 minuta et 30 secunda. Et etiam erit proportio linee GA ad lineam AH proportio 60 partium ad 43 partes et 10 minuta, et proportio linee DH ad lineam GH erit proportio 103 partium et 10 minutorum ad 16 partes et 50 minuta. Et erit superficies ortogonia quam ipse continent 1736 partes et 38 minuta et 20 secunda. Et partium que proveniunt ex divisione, et sunt pars una et 57 minuta et 50 secunda et 56 tertia, cum acceptum fuerit latus, et est 32 partes et 32 minuta et 29 secunda, et multiplicabitur in proportionem narratam duarum linearum TR et RG, proveniet secundum duas quantitates duarum linearum GA et AR narratas linea TR 32 partes et 31 minutum et 29 secunda, et linea GR secundum istas partes easdem 20 partes et 20 minuta et 13 secunda, et est linea GT tota 52 partes et 51 minuta et 42 secunda. Et propter illud secundum proportionem 120 partium ad unamquamque duarum chordarum AR et AG erit linea RT 90 partes et 24 minuta et 58 secunda, et erit linea GT secundum illud exemplum 105 partes et 43 minuta et 24 secunda. Duorum autem arcuum arcus qui est super lineam RT erit 97 partes et 47 minuta, et erit arcus qui est super lineam GT 123 partes et 31 minuta et 49 secunda. Et iam sequitur ex hoc ut sit angulus RAT 48 partes et 53 minuta et 30 secunda secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360, et erit angulus HAT secundum istas partes 61 partes et 45 minuta et 54 secunda fere. Duorum vero reliquorum angulorum angulus RGA, et est angulus antecessionis que est propter velocitatem stelle, erit 28 partes et 14 minuta et 6 se