bus donec fuit locus eius etiam secundum principia nostra in vigintitribus partibus et duabus tertiis partis Tauri. Fuitque tempus illud in anno quadringentesimo octuagesimosexto etiam Nabuchodonosor in mense Phemenut in matutino diei primi eius apud primam noctem. Et fuit locus Solis medius 29 partes et medietas partis Arietis. Ergo fuit longitudo maior vespertina a medio vigintiquatuor partes et sexta partis. Et in anno vigesimooctavo secundum sermonem Dionysii in die septimo mensis Geminalis fuit stella Mercurii obvia capiti Geminorum et fuit longitudo eius ad meridiem a capite meridiano quantitas tertie diametri Lune, scilicet minor duplo longitudinis que est inter caput Geminorum, donec fuit etiam locus stelle Mercurii tunc secundum principia nostra in vigintinovem partibus et tertia partis Geminorum. Et hoc etiam tempus fuit in anno quadringentesimo nonagesimoprimo annorum Nabuchodonosor quinque diebus transactis mensis Pharmeati ex mensibus Egyptiorum in vespere diei sexti hora noctis prima. Et fuit locus Solis medius due partes et medietas et tertia partis Geminorum. Fuit ergo hec longitudo vigintisex partes et medietas partis. Et quia transitus medius fuit in Ariete vigintinovem partes et medietas partis, et fuit longitudo maior vigintiquatuor partes et sexta partis, et in Geminis quidem fuit transitus medius due partes et medietas et tertia partis, et fuit longitudo maior vigintisex partes et medietas partis, et fuit longitudo matutinalis vigintiquinque partes et medietas et tertia partis fere, qua nos inquirimus partem applicationis, tunc nos invenimus ut sit longitudo vespertina propter vigintiquinque partes et medietatem et tertiam partis medias ex superfluitate que est in eo quidem inter duas considerationes positas. Aggregatur enim ut sit longitudo que est inter duos transitus maiores in unaquaque duarum considerationum trigintatres partes et tertia partis et superfluitas quidem que est inter duas longitudines maiores due partes et tertia partis. Accipiam igitur ex trigintatribus partibus et tertia partis quanta est quantitas partis et duarum tertiarum partis que est superfluitas que est inter vigintiquinque partes et medietatem et tertiam partis et inter vigintiquatuor partes et sextam partis de duabus partibus et tertia partis que sunt superfluitas que est inter duas longitudines maiores, invenimus ergo illud vigintiquatuor partes fere. Quas cum addiderimus super vigintinovem partes et medietatem partis Arietis, inveniemus transitum medium in quo erit longitudo maior vespertina equalis matutinali, scilicet vigintiquinque partes et medietas partis et tertia partis. Et erit illud in vigintitribus partibus et medietate partis Tauri. Et erit punctum medium inter decem et octo partes et sextam partis que sunt Aquarii et inter vigintitres partes et medietatem partis que sunt Tauri in quinque partibus et medietate et tertia partis Arietis. Et etiam in anno vigesimoquarto annorum Dionysii decem et octo diebus transactis mensis Leonini hora vespertina fuit Mercurius precedens Aschimech Alahazel ad conversionem signorum in eo quod probavit Abrachis plus tribus partibus parum. Ergo fuit locus eius tunc secundum principia nostra in decem et novem partibus Virginis et medietate partis. Et hoc tempus fuit in 486 anno annorum Nabuchodonosor 30 die mensis Beuni, qui est ex mensibus Egyptiorum. Et fuit in illa hora transitus Solis medius in vigintiseptem partibus et medietate et tertia partis Leonis. Fuit ergo longitudo maior vespertina a cursu medio 21 partes et due tertie partis, et est longitudo qua invenimus partem applicationis matutinalis secundum veritatem et etiam secundum duas considerationes positas. Quarum una fuit in anno septuagesimoquinto annorum Caldeorum et quartodecimo die Tisirim postremi. Et fuit stella Mercurii orientalis supra Lancem Libre meridionalem secundum quantitatem cubiti et medietatis cubiti. Fuit ergo locus eius tunc secundum principia nostra in quatuordecem partibus et sexta partis Libre. Et hoc tempus est annus quingentesimus et duodecimus annorum Nabuchodonosor novem diebus transactis mensis Thut in matutino diei decimi ante diem. Et fuit in illa hora locus Solis medius quinque partes et sexta partis Scorpionis. Fuit ergo longitudo maior matutinalis 21 partes. Altera vero consideratio fuit in anno sexagesimoseptimo annorum Caldeorum quinque diebus transactis mensis Chenun primi. Et fuit stella orientalis super frontis Scorpionis partem septentrionalem secundum quantitatem cubiti et medietatis cubiti. Et fuit tunc locus eius in duabus partibus et tertia partis Scorpionis. Et fuit hoc tempus annus quingentesimus et sexagesimusquartus annorum Nabuchodonosor vigintinovem diebus transactis mensis Thut ex mensibus Egyptiorum in matutino diei vigesimioctavi ante mane parum. Et fuit locus Solis medius tunc vigintiquatuor partes et medietas et tertia partis Scorpionis. Fuit ergo etiam hec longitudo maior vigintidue partes et medietas partis. Et quia etiam in his duabus considerationibus aggregatur ut sit quod est inter duos transitus Solis medios decem et novem partes et due tertie partis et superfluitas que est inter duas longitudines maiores est pars et medietas partis, propter hoc igitur accepimus ex decem et novem partibus et duabus tertiis partis, que sunt superfluitas que est inter duos transitus medios, quantum est quantitas duarum tertiarum partis, que est superfluitas que est inter 21 partem et duas tertias partis et inter 21 partem, de parte et medietate partis, que est superfluitas que est inter duas longitudines maiores. Invenimus ergo illud novem partes fere. Quas cum addiderimus super quinque partes et sextam partis que sunt Scorpionis, invenimus transitum medium in quo fuit longitudo maior matutinalis equalis alii longitudini vesper