est 360 partes. Oportet ergo propter illud ut sit angulus EGT etiam 10 partes et 32 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Sed secundum istas partes positus fuit angulus GRL 113 partes. Ergo angulus GEL reliquus erit secundum istas partes 102 partes et 28 minuta, et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes erit 51 partes et 14 minuta. Hec ergo est summa partium quibus stella in habitudine tertia fuit visa diversa a longitudine longiore. Iam autem fuit ostensum quod in habitudine secunda fuit diversa ab hac longitudine longiore 16 partibus et 40 minutis. Oportet ergo propter illud ut sit quod provenit ex longitudine que videtur inter habitudinem secundam et habitudinem tertiam ipsa superfluitas inter duas longitudines, et illud est 34 partes et 34 minuta. Et illud est conveniens etiam ei quod provenit ex eis per considerationes.
Et manifestum est ex eo quod quia huius stelle locus fuit in habitudine tertia super 14 partes et 14 minuta Capricorni et fuit diversa a longitudine longiore secundum quod ostensum est 51 partibus et 14 minutis, tunc longitudinis longioris in orbe centri egredientis fuit locus super 23 partes Scorpionis et longitudinis propinquioris super partem oppositam huic parti, et est vigesimatertia pars Tauri. Et similiter etiam, si descripserimus circa centrum G orbem revolutionis, super quem sint HTK, et posuerimus in illo cursum medium in longitudine orbis revolutionis a longitudine longiore in orbe egredientis centri partes quarum summa demonstrata est ex eo, et sunt 56 partes et 30 minuta, proveniet arcus TK orbis revolutionis 5 partes et 16 minuta, propterea quod angulus EGR iam ostensum est quod est 10 partes et 32 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes. Oportet ergo ut arcus HT reliquus, et est ille qui est a longitudine longiore in orbe revolutionis ad stellam, proveniat 174 partes et 44 minuta. Ergo in hora habitudinis tertie, scilicet in anno vigesimo annorum Adriani in mense Mesure apud Egyptios in die vigesimoquarto eius in medietate diei fuit stelle Saturni, cum aspexerunt in re eius secundum cursum medium, elongatio in longitudine a longitudine longiore in orbe egredientis centri 56 partes et 30 minuta, scilicet quia eius locus fuit super 19 partes et 30 minuta Capricorni, et fuit eius longitudo in diversitate a longitudine longiore in orbe revolutionis 174 partes et 44 minuta. Et iste sunt res quarum intendimus inventionem.
⟨XI.6⟩ Capitulum sextum: In declaratione quantitatis orbis revolutionis stelle Saturni
Deinde post illud accepimus ad declarandam quantitatem orbis revolutionis stelle Saturni considerationem quam consideravimus in anno secundo annorum Antonii in mense Mathir apud Egyptios in die sexto eius in nocte quam sequitur dies septimus ante medietatem noctis quatuor horis equalibus. Et illud est quia fuit medians celum in instrumento considerationis pars postrema Arietis, quia fuit pars loci Solis super 28 partes et 41 minuta Sagittarii. Et fuit tunc stelle Saturni, propterea quod consideravimus eam cum Aldebaran, visus locus super novem partes et partem quintamdecimam partis Aquarii, et fuit diversa a centro Lune in medietate partis fere, et illud quia fuit hec quantitas longitudinis eius a cornu eius septentrionali. Locus autem Lune fuit in illa hora per cursum suum medium super octo partes et 55 minuta Aquarii, et fuit eius locus in diversitate super 174 partes et 15 minuta a longitudine longiore in orbe revolutionis. Et propter illud oportuit ut cursus eius veri fuisset locus super novem partes et 40 minuta Aquarii et cursus eius qui visus est in Alexandria super octo partes et 34 minuta eius. Ex hoc itaque modo etiam oportuit in stella Saturni, quia fuit diversa a centro Lune medietate partis fere, ut fuisset eius locus super novem partes et partem quintamdecimam partis Aquarii et ut fuisset eius longitudo a longitudine longiore in orbe suo egredientis centri, quia non evenit ei ex motu locali in hac quantitate partis temporis de quo sit curandum 76 partes et 4 minuta. Quia igitur tempus quod fuit ab habitudine tertia usque ad habitudinem huius considerationis est duo anni Egyptii et centum et sexagintaseptem dies et octo hore et fuit etiam stella Saturni mota secundum crossitudinem numerationis in hac quantitate temporis in longitudine quidem parte una et octo minutis et in diversitate 134 partibus et 24 minutis, tunc cum nos addiderimus super has duas radices quas narravimus in habitudine tertia, proveniet nobis in hora huius considerationis cuius premisimus nominationem radix stelle Saturni in longitudine quidem super 86 partes et 33 minuta a longitudine longiore in orbe egredientis centri et in diversitate super 309 partes et 8 minuta a longitudine longiore in orbe revolutionis.
Postquam igitur iam explanate sunt he due intentiones, ponam etiam descriptionem que posita est opposito huius intentionis cursu ad hoc ut ponatur orbis revolutionis in ea sequens longitudinem longiorem in orbe egredientis centri et ponatur stella in eadem antecedens longitudinem longiorem in orbe revolutionis secundum quod convenit ei quod positum est de duobus cursibus. Et quia angulus ARB, scilicet angu