PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 75v

Facsimile

quod reperit illam parte et quattuor quintis partis. Nos autem invenimus eam duabus partibus et medietate partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit illam stellam luminosam lucidam que est in humero subsequente Geminorum et est audax ad partem septentrionis ab equatione diei elongari tribus partibus et medietate et tertia. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit illam quattuor partibus et tertia partis. Nos vero invenimus quinque partibus et quarta partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit stellam luminosam lucidam que est in ore Canis, et est Alahabor, scilicet Canis pertransiens, ad partem meridiei ab equatione diei elongari sexdecim partibus et tertia partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit illam sexdecim partibus. Nos autem invenimus eam quindecim partibus et medietate et quarta. Et scripsit Arsatilis quod ipse invenit stellam antecedentem duarum lucidarum ex eis que sunt in duobus capitibus Geminorum ad septentrionem ab equatione diei elongari trigintatribus partibus. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam trigintatribus partibus et sexta partis. Nos autem invenimus eam trigintatribus partibus et duabus quintis partis. Et scripsit Arsatilis quod ipse invenit stellam secundam duarum ad partem septentrionis ab equatione diei elongari triginta partibus. Et scripsit Abrachis quod ipse invenit illam similibus illis. Nos vero invenimus illam triginta partibus et sexta partis. Loca vero omnia que diximus harum stellarum in longitudine sunt in una harum duarum medietatum sphere quas diximus, et est medietas continens punctum equalitatis vernalis. Et sunt omnes longitudines earum ab equatione diei in latitudine in eis que posteriorantur ex tempore maioris declinationis ad septentrionem eis quorum tempus antiquatum est. Que vero earum sunt in portionibus partium que sunt propinquiores duobus punctis duorum tropicorum, minoratur earum declinatio valde, et que sunt in eis que sunt propinquiores duobus punctis duarum equalitatum, accrescit earum declinatio. Quapropter oportet ut sit motus localis sphere stellarum fixarum ad partem successionis signorum super duos polos orbis declivis, ideo quod portiones partium huius medietatis que sunt ad partem successionis signorum sunt maioris declinationis semper ad partem septentrionis eis que sunt ad partem conversionis signorum. Et que sunt etiam ex portionibus partium que sunt propinquiores duobus punctis duarum equalitatum, maioratur earum diversitas, et que sunt ex eis que sunt propinquiores duobus punctis duorum tropicorum, minoratur earum diversitas. Et in medietate sphere altera opposita huic medietati Timocharides quidem scripsit quod ipse reperit stellam cordis Leonis ad partem septentrionis ab equatione diei elongari 21 parte et tertia partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam 20 partibus et duabus tertiis partis. Nos autem invenimus eam 19 partibus et medietate et tertia partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit stellam Virginis, et est Aschimech Inermis, ad partem septentrionis elongari parte una et duabus quintis partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam tribus quintis partis tantum. Nos vero invenimus eam medietate partis ad partem meridiei elongari ab equatione diei. Et scripsit Arsatilis quod ipse reperit unam trium que sunt in cauda Urse maioris que est in extremitate caude ad partem septentrionis ab equatione diei elongatam 61 parte et medietate partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam 60 partibus et medietate et quarta partis. Nos vero invenimus eam 59 partibus et duabus tertiis partis. Et scripsit Arsatilis quod ipse reperit stellam secundam ab extremitate que est in medietate caude ad partem septentrionis ab equatione diei elongatam 67 partibus et quarta partis. Et scripsit Abrachis quod ipse invenit eam 66 partibus et medietate partis. Nos autem invenimus eam 65 partibus. Et scripsit Arsatilis quod ipse reperit stellam tertiam ab extremitate que est super radicem caude ad partem septentrionis ab equatione diei elongatam 68 partibus et medietate partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam 67 partibus et duabus tertiis. Nos vero invenimus eam 66 partibus et quarta partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit stellam Aschimech Alramech, idest Lanceator, ad partem septentrionis elongatam 31 parte et medietate partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam 31 parte. Nos autem invenimus eam 29 partibus et medietate et tertia partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit lucidam stellarum lucidarum que sunt in duobus labiis Scorpionis que est in extremitate meridiana ad partem meridiei ab equatione diei elongatam quinque partibus. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam quinque partibus et tribus quintis partis. Nos autem invenimus eam septem partibus et sexta partis. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit stellam que est super extremitatem septentrionalem septentionalem M. ad partem septentrionis septentionis M. ab equatione diei elongatam parte una et quinta partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam duabus quintis partis. Nos autem invenimus ipsam ad partem meridiei ab equatione diei parte una. Et scripsit Timocharides quod ipse reperit stellam lucidam que est in pectore Scorpionis que nominatur Anchoris, per quam vult cor Scorpionis, ad partem meridiei ab equatione diei elongatam 18 partibus et tertia partis. Et scripsit Abrachis quod ipse reperit eam 19 partibus. Nos vero invenimus eam 20 partibus et quarta partis. Omnia vero que diximus de stellis huius medietatis postreme oportet ut sint secundum conversionem eorum quorum premisimus narrationem in medietate prima, et ut sint etiam longitudines earum ab equatione diei in latitudine in eis que posteriorantur ex tempore maioris declinationis ad meridiem quam ea que sunt in eis quarum tempus antiquatur secundum similitudinem illius considerationis. Et provenit etiam ex illo ut sit motus sphere stellarum fixarum in longitudine ad partem successionis signorum in centum annis una pars fe