bitudinem tertiam cum colligitur 36 partes et 29 minuta. Et illud est conveniens etiam ei quod consideratum fuit.
Et iam manifestum est ex eo quod quando fuit stella in habitudine tertia, fuit locus eius secundum quod invenimus per considerationem super 14 partes et 23 minuta minunuta M. Arietis, et fuit eius longitudo a longitudine propinquiore posterior ab ea secundum quod ostensum est 33 partes et 23 minuta. Nam longitudinis propinquioris orbis eius egredientis centri fuit locus in illa hora super undecem partes Piscis et longitudinis longioris super partem condiametralem illi parti, et est pars undecima Virginis. Si ergo descripserimus circa centrum G orbem revolutionis, supra quem sint H, T, K, erit manifestum quod cursus medius in longitudine a longitudine longiore orbis egredientis centri super punctum L proveniet 210 partes et 36 minuta. Et propterea quod angulus MRH iam fuit ostensum quod est 30 partes et 36 minuta secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes et quod arcus TK orbis revolutionis, qui est inter punctum T, et est longitudo propinquior, et inter punctum K, super quod fuit stella, est due partes et 47 minuta et propterea quod angulus EGR iam fuit ostensum quod est 5 partes et 34 minuta secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes et secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes est due partes et 47 minuta, ergo in hora habitudinis tertie habitudinum extremitatis noctis, scilicet in anno primo annorum Antonii in mense apud Egyptios nominato Athus in die vigesimo eius in nocte quam sequitur dies vigesimusprimus post quinque horas a medietate noctis fuit stelle Iovis, cum conspicitur in re eius cursus medii, longitudo in longitudine a longitudine longiore orbis egredientis centri 210 partes et 36 minuta, scilicet quod locus eius fuit super 11 partes et 36 minuta Arietis, et fuit eius locus in diversitate super 182 partes et 47 minuta a puncto H, quod est longitudo longior orbis revolutionis.
⟨XI.2⟩ Capitulum secundum: In ostensione quantitatis orbis revolutionis stelle Iovis
Deinde post illud accepimus ad ostensionem quantitatis orbis revolutionis Iovis considerationem eius in qua iam cecidit nobis experientia in anno secundo annorum Antonii in mense nominato apud Egyptios Mesure in die vigesimosexto eius in nocte quam sequitur dies vigesimusseptimus ante elevationem Solis, scilicet post quinque horas equales fere a medietate noctis, quoniam Solis cursus medii fuit locus super 26 partes et 11 minuta Cancri et fuit medians celum in instrumento considerationis pars secunda Arietis. Consideravimus itaque stellam Iovis in illa hora cum stella nominata Aldebaran et invenimus locum eius per visionem super quindecem partes et medietatem et quartam partis Geminorum. Et fuit visa equalis in loco suo centro Lune, et tamen Luna fuit tunc declivior ad meridiem. In illis autem horis invenimus Lune secundum numerationem cuius precessit declaratio locum per motum suum medium in novem partibus Geminorum et per diversitatem super 272 partes et 5 minuta a longitudine longiore orbis revolutionis. Et propter illud fuit locus eius verus in 14 partibus et 50 minutis Geminorum, et est eius locus qui videtur in Alexandria in 15 partibus et 45 minutis Geminorum. Ergo fuit locus Iovis ex hoc modo super 15 partes et medietatem et quartam partis Geminorum. Et etiam quia temporis quod fuit inter habitudinem tertiam habitudinum extremitatis noctis et inter horam huius considerationis quam narravimus summa fuit annus unus Egyptius et 276 dies et in eo quod comprehendit hoc tempus non cadit diversitas sensibilis, quamvis numerentur secundum crossitudinem numerationis, et est in longitudine 53 partes et 17 minuta et in diversitate 218 partes et 31 minutum, tunc cum nos addidimus illud super superfluitates quas demonstravimus in habitudine tertia, erit in hora huius considerationis radix in longitudine super 263 partes et 53 minuta fere a longitudine longiore orbis egredientis centri et radix diversitatis super 41 partes et 18 minuta a longitudine longiore orbis revolutionis.
Postquam igitur iam explanate sunt he res secundum hunc modum, tunc ponam etiam formam similem forme quam declaravimus secundum hanc intentionem in stella Martis, sitque in ea locus orbis revolutionis posterior a longitudine propinquiore orbis egredientis centri, et sit locus stelle eiusdem a longitudine longiore orbis revolutionis secundum quod convenit ei quod narravimus hic de duobus cursibus mediis in longitudine et in diversitate. Et quia cursus medius in longitudine a longitudine longiore orbis egredientis centri est 263 partes et 53 minuta, erit angulus BRG etiam secundum partes quidem quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 83 partes et 53 minuta et secundum partes quibus duo anguli recti sunt 360 partes 167 partes et 46 minuta. Quapropter arcus qui est super lineam DM erit 167 partes et 46 minuta secundum partes quibus circulus qui describitur circa triangulum DRM ortogonium est 360 partes, et arcus qui est super lineam RM erit quod remanet ad complendum semicirculum, et est 12 par