tudinis tertie a longitudine longiore in orbe revolutionis 182 partes et 47 minuta. Iam igitur superfluunt ei in tempore quod est inter duas considerationes, cuius summa annorum Egyptiorum est 377 anni et 128 dies diminuta quasi una hora post revolutiones integras diversitatis, et sunt 345 revolutiones, 105 partes et 45 minuta. Et illud etiam est propinquum superfluitati diversitatis que invenitur provenisse nobis per motus medios quos fecimus ante. Nos enim ex his eisdem equavimus motum eius in die, quia divisimus partes que proveniunt ex numero superfluitatis revolutionum per numerum dierum qui proveniunt ex tempore quod fuit inter duas considerationes.
⟨XI.4⟩ Capitulum quartum: In descriptione radicis motuum eiusdem stelle Iovis revolubilium
Et in hoc etiam quia tempus quod fuit inter annum primum annorum Nabuchodonosor a mense Thut apud Egyptios a die primo eius a medietate diei et inter considerationem antiquam dictam est ex annis Egyptiis quingenti et sex anni et trecenti et sexdecem dies et medietas et quarta diei fere. Et quod provenit in hoc tempore ex superfluitate in longitudine est 258 partes et 13 minuta et in diversitate quidem 290 partes et 58 minuta. Tunc si nos minuerimus hec duo unumquodque ex suo relativo ex duobus locis que narravimus in consideratione, erit nobis radix stelle Iovis etiam per motum suum medium in illa hora eadem posita cum locis reliquarum stellarum in longitudine quidem super quatuor partes et 41 minuta Libre et in diversitate super 146 partes et 4 minuta a longitudine longiore in orbe revolutionis. Et propter illud idem erit etiam radix longitudinis longioris orbis centri egredientis super duas partes et 9 minuta Virginis.
⟨XI.5⟩ Capitulum quintum: In declaratione egressionis a centro stelle Saturni et longitudinis eius longioris
Et quia iam remansit nobis in hoc loco ut declaremus diversitatem et radices sive applicationes que videntur in stella Saturni etiam, tunc accepimus primum causa speculandi in longitudine longiore et summa egressionis orbis egredientis centri a centro, sicut fecimus in reliquis stellis, tria loca huius stelle in habitudinibus que nominantur extremitas noctis in quibus fuit stella condiametralis Soli per cursum suum medium. Et prima harum habitudinum in quibus consideravimus cum instrumentis considerationis fuit in anno undecimo annorum Adriani in mense apud Egyptios Machur in die septimo eius in hora prima noctis quam sequitur dies octavus. Et invenimus eam in parte una et in 13 minutis Libre. Et in habitudine quidem secunda consideravimus eam in anno decimoseptimo annorum Adriani in mense apud Egyptios Athica in die decimooctavo. Horam autem condiametrationis vere et loci stelle in ea numeravimus cum comparatione inter ea et inter illud quod scivimus ex eis per considerationes que provenerunt nobis apud condiametrationem. Provenit ergo nobis hora post quatuor horas a medietate diei Iomin decimioctavi, et provenit nobis locus stelle in 9 partibus et 40 minutis Sagittarii. In habitudine autem tertia consideravimus eam in anno vigesimo annorum Adriani etiam in mense Mesure apud Egyptios in die vigesimoquarto eius. Et numeravimus horam condiametrationis vere secundum illud exemplum et invenimus eam fuisse in ipsa medietate diei Iomin vigesimiquarti et numeravimus locum eius et invenimus ipsum in quartadecima parte et quartodecimo minuto Capricorni. Harum ergo duarum longitudinum longitudinis quidem inter habitudinem primam et inter habitudinem secundam summa est sex anni Egyptii et septuaginta dies et vigintidue hore et partium cursus stelle qui videtur est 68 partes et 27 minuta. Et longitudinis quidem inter habitudinem secundam et inter habitudinem tertiam summa est tres anni Egyptii et trigintaquinque dies et viginti hore et partium secundum illud exemplum est 34 partes et 34 minuta. Et quod provenit ex partibus cursus medii in longitudine etiam secundum crossitudinem numerationis temporis quidem longitudinis prime est 75 partes et 43 minuta et temporis longitudinis secunde est 37 partes et 52 minuta. Et quia iam explanate sunt iste due longitudines, tunc nos affirmabimus etiam quod intendimus per illam eadem intentionem secundum quod primum videtur res secundum quod sit et quod primum videtur secundum quod orbis egredientis centri sit unus secundum hunc modum.
Ponam igitur formam similem huic forme quam fecimus in hac intentione ex demonstratione ut sit res una. Et quia arcus BG orbis egredientis centri iam positus est subtendi orbis signorum 34 partibus et 34 minutis, erit angulus BDG etiam, scilicet angulus EDH, quia est apud centrum orbis signorum, secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes 34 partes et 34 minuta et secundum partes