Et postquam executi sumus scientiam angulorum, restat iam inquisitio scientie locorum que sunt in celo coram unaquaque sphera obumbrante supra civitates notas in longitudine et latitudine secundum considerationem eorum que apparent et accidunt in eis. Ad hoc autem faciam librum proprium huius et singularem ab hoc libro, in quo ostendam divisiones terre et loca civitatum, in quo sequar vestigia antiquorum qui habuerunt studium et scientiam huius speciei scientie et narrabo quot partium erit longitudo cuiusque linee equidistantis supra civitatem et civitatem ab equatione diei in orbe meridiei descripto supra quamque civitatem, et quot partium erit longitudo cuiusque orbium meridiei ab orbe meridiei descripto supra quamque civitatem, et quot partium erit longitudo cuiusque orbium meridiei ab orbe meridiei descripto supra civitatem Alexandriam in orbe equationis diei ad orientem et occidentem, eo quod ad ipsum comparabimus tempora locorum que sunt preter ipsum. In hoc autem nostro libro erimus quasi narrantes loca iam nota. Quotiens ergo voluerimus scire hora nobis definita in aliquo locorum que hora sit in loco alio ab illo cum orbis meridiei cuiusque duorum locorum propositorum fuerit alius ab altero, oportebit ut sciamus quot partium erit longitudo que erit inter eos in orbe equationis diei, et quis eorum orientalis, et quis occidentalis. Addemus enim secundum quantitatem illarum partium temporum supra illam horam aut minuemus eas ex ea donec invenerimus horam quesitam in illo loco quesito in illa hora. Augmentum autem erit cum fuerit locus ille quesitus ex eis que sequuntur orientem a loco altero, diminutio vero cum fuerit locus quesitus ex eis que sequuntur occidentem a loco altero.
Finita est dictio secunda libri Almagesti Ptolemei.
⟨III⟩
Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio tertia libri Almagesti decem capitulis aptissime contexta fauste enitet.
Capitulum primum: De scientia quantitatis longitudinis anni et numero dierum eius
Capitulum secundum: De positione tabularum motus Solis medii
Capitulum tertium: De scientia partis motus circularis convenientis
Capitulum quartum: De scientia eorum que apparent ex diversitate motus Solis in aspectu et visione
Capitulum quintum: De inquisitionibus particularibus ex diversitate
Capitulum sextum: De artificio divisionum tabularum portionum particularium que sunt diversitatis
Capitulum septimum: De positione tabularum diversitatis motus Solis
Capitulum octavum: De scientia loci Solis ex cursu eius medio
Capitulum nonum: De computatione, idest equatione, Solis et scientia veritatis loci eius
Capitulum decimum: De scientia diversitatis allegenu, que est inter diem Iomin et noctem eius et diem Iomin alterius et noctem eius (Iomin autem est tempus constans ex 24 horis quod simul continet diem et noctem)
⟨III.1⟩ Capitulum primum: De scientia quantitatis longitudinis anni et numero eiemeye, idest dierum eius
Postquam declaravimus in his que precesserunt hanc dictionem summam eorum que premittenda erant de scientia celi et terre, et etiam de declinatione orbis Solis, qui est medium cinguli signorum, et de divisione eorum que contingunt in sphera recta et sphera declivi in omni loco habitabili, vidimus quod oportunum est ut sequatur illud dictio de Sole et Luna et illis que accidunt in motibus eorum. Non est enim possibile scire aliquid eorum que videntur in stellis antequam precedat scientia eorum omnino. Vidimus autem ut a Sole ante Lunam incipiamus. Non est enim possibile scire aliquid eorum que contingunt in Luna ante scientiam Solis et eorum que in ipso contingunt. Primum autem omnium que oportet nos demonstrare de causa Solis est inventio scientie quantitatis longitudinis an