armillarum secundum longitudines equales ab omnibus partibus et fuerit visus aspiciens ex arcubus similibus transitus cuiusque stellarum ad orbem medii signorum in longitudine et latitudine secundum quod subtilius et verius est possibile cum revolutione armille orbis signorum que est in instrumento et revolutione duorum foraminum oppositorum que sunt in orbibus descriptis super duos polos orbis medii signorum ad illud quod consideravimus de stellis.
⟨IX.3⟩ Capitulum tertium: De reditionibus revolubilibus que sunt stellarum quinque retrogradarum
Et postquam premisi earum acceptionem sicut diximus, ponam primum quod elegit Abrachis de reditionibus revolubilibus parvis que sunt simul cuiusque stellarum quinque erraticarum fere, quas equavimus ex eo quod declaratum est nobis ex propinquitate locorum earum post probationes diversitatum, quemadmodum declaravimus in locis suis. Et nos non premiserimus eas nisi ut sit quod comparavimus ad considerationes diversitatum positum preparatum ex divisione motuum mediorum qui sunt cuiusque earum in longitudine et diversitate. Et hic non est plurima diversitas, quamvis aliquis faciat transitus medios centri eorum. Communiter autem quod necessario longitudo quidem est motus centri orbis revolutionis in orbe centri egredientis, et diversitas quidam Probably corrupt for quidem, which is also the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (142r, line 8) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 424, line 2). est motus stelle in orbe revolutionis. Diversitatis vero stelle Saturni iam invenimus 57 revolutiones compleri in annis solaribus nostrorum annorum, scilicet qui sunt ab uno duorum tropicorum aut ab una duarum equalitatum usque ad eius simile, 59 annis et die uno et medietate et quarta diei fere. Et manifestum est quod revolutiones stelle sunt due revolutiones et pars una et due tertie partis et medietas decime partis. In stellis enim tribus quas consequitur Sol semper est numerus revolutionum quas revolvit Sol in tempore reditionis que est cuiusque earum sicut numerus revolutionum stellarum in longitudine et diversitate coniunctis. Et invenimus 65 revolutiones que sunt diversitatis Iovis compleri similiter in 71 anno solari exceptis quatuor diebus et medietate et tertia diei et parte quintadecima diei fere et cum sex revolutionibus revolutionum stelle que sunt a tropico usque ad sui simile diminutis inde quatuor partibus et medietate et tertia partis. Et invenimus 37 revolutiones que sunt diversitatis Martis compleri in 79 annis solaribus nostrorum annorum et tribus diebus et sexta diei et parte vicesima diei fere et cum revolutionibus revolutionum stelle que sunt a tropico usque quo redeat ad ipsum 42 partibus et 3 partibus et sexta partis. Et invenimus quinque revolutiones que sunt diversitatis Veneris compleri in octo annis solaribus nostrorum annorum demptis duobus diebus et quarta diei et parte vigesima diei fere et cum revolutionibus equalis numeri numero revolutionum Solis octo revolutiones demptis inde duabus partibus et quarta partis. Et reperimus 145 revolutiones que sunt diversitatis stelle Mercurii compleri in 46 annis solaribus et die uno et parte trigesima diei fere et cum revolutionibus numeri equalis numero revolutionum Solis etiam 46 revolutiones et partem unam. Si nos ergo diviserimus in unaquaque stellarum tempus reditionis per dies secundum quod declaravimus de diebus anni et numerum revolutionum quidem diversitatis per partes cuiusque revolutionum, scilicet 360 partes, erit tempus in Saturno quidem dies 21551 dies et quinta et decima diei et erunt partes diversitatis 2520 partes, et in Iove quidem 25927 dies et quarta et quinta et sexta diei et erunt partes diversitatis 23400 partes, et in stella quidem Martis erunt dies 28857 dies et medietas et tertia et medietas decime diei et erunt partes diversitatis 13320 partes, et in stella quidem Veneris erunt dies 2919 dies et medietas et quinta diei et erunt partes diversitatis 1800 partes, et in stella Mercurii erunt dies 16802 dies et due quinte diei et erunt partes diversitatis 52200 partes. Cum ergo nos diviserimus summam numeri partium proprietatis que est cuiusque stelle ex diversitate per summam numeri dierum eius, inveniemus portionem diei unius diversitatis que est motus medii Saturni quidem cifre et 57 minuta et 7 secunda et 43 tertia et 41 quartum et 43 quinta et 40 sexta fere, et Iovis quidem cifre et 54 minuta et 9 secunda et 2 tertia et 46 quarta et 26 quinta, et Martis quidem cifre et 27 minuta et 41 secunda et 40 tertia et 19 quarta et 20 quinta et 58 sexta, et Veneris quidem cifre et 36 minuta et 59 secunda et 25 tertia et 53 quarta et 11 quinta et 28 sexta, et Mercurii quidem tres partes et 6 minuta et 24 secunda et 6 tertia et 59 quarta et 35 quinta et 50 sexta. Cum ergo acceperimus ex unaquaque harum partium partem vicesimamquartam earum, erit illud portio diversitatis medie cuiusque stellarum hore unius Saturni quidem 0 et 2 minuta et 22 secunda et 49 tertia et 19 quarta et 14 quinta et 19 sexta et 10 septima, et Iovis 0 et 2 minuta et 15 secunda et 22 tertia et 36 quarta et 56 quinta et 5 sexta, et Martis 0 et unum minutum et 9 secunda et 14 tertia et 10 quarta et 48 quinta et 22 sexta et 25 se