PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 3r

Facsimile

erunt stelle accendentes et extinguentes orientes et occidentes semper in omni loco supra terram. Universaliter autem dico quod quamcunque figuram aliquis dixerit motus esse celestis preter sphericam, necessarium erit ut sint spacia que sunt a terra usque ad loca altiora diversa ubicunque sit terra, sive in medio sive a medio totius remota. Quapropter oportebit ut videamus magnitudinem mensure stellarum et intervalla earum adinvicem diversa in loco uno in omni revolutione, eo quod quandoque sint in longitudine maiore et quandoque in longitudine minore. Et similiter oportebit ut sit declinatio signi in suo cursu quandoque remotioris intervalli quandoque vicinioris. Nos vero nihil horum videmus. Quod autem videmus ex augmento magnitudinis earum cum sunt apud horizontas non demonstrant nobis sic esse propinquitas earum et parvitas longitudinis earum ab horizonte. Sed est quasi simile ei quod in aqua ponitur. Videtur enim maius, et quanto plus in profundum mergitur, augmentatur eius magnitudo. Demonstrat etiam affirmandum esse figuram celi sphericam quoniam convenientia considerationum per instrumenta non est possibilis nisi secundum hunc modum et hanc figuram tantum. Nunc quoque dicemus secundum naturam sermonem. Celestis namque motus levior est omni motu et velocior absque tarditate et prohibitione. Et figurarum velocioris motus ex superficialibus est circulus, et ex corporeis est sphera. Et quia figure plurium laterum que sunt in circulis equalibus plures habentes angulos sunt eis maiores, est circulus maior figuris superficialibus et est sphera maior figuris corporeis. Celum igitur est maius corporibus que sunt preter ipsum. Ad hoc quoque sciendum reperimus semitam ex rebus naturalibus. Ether namque tenuior est et subtilior omnibus corporibus aliis et vehementius similis adinvicem. Cuius autem partes ad invicem sunt similes, eius superficies adinvicem similantur. Superficies vero quarum partes adinvicem assimilantur due tantum sunt: ex superficialibus circulus et ex solidis sphera. Quia igitur ether non est superficialis et neque est nisi corporeus, oportet tunc ut sit sphericus. Nos quoque reperimus corpora naturalia terrena, grossa, antiqua, spissa, corruptibilia, alterata, diversarum partium, facta secundum figuras et circulos non adinvicem similes, et reperimus celestia subtilia, similium partium, sempiterna, habitudinis unius, que consistit in ethere, facta secundum spheram. Si enim essent plana et ad modum rerum alia cooperientium facta, non quicunque ea viderent viderent ea in una hora, neque ex partibus terre diversis viderent ea rotunda. Quapropter oportet ut quia ether ea continens in sui natura est sphericus et quia eius partes sunt similes, sit ipsius motus circularis secundum equalitatem.

⟨I.4⟩ Capitulum quartum: De eo quod indicat quod terra sit spherica

Declaratur nobis quod terra cum omnibus partibus suis sit spherice figure secundum sensum quia videmus Solem et Lunam et reliquas stellas non in omni loco oriri et occidere in una hora. Immo oriuntur et occidunt prius apud orientales et postremo apud occidentales. Hoc autem scimus quoniam reperimus considerationes temporum eclypsium, et precipue lunarium, que sunt in momento uno, scriptas in libris antiquorum qui eas consideraverunt in horis diversis, non equalibus, incipientes omnes a meridie, et invenimus principium horarum que sunt in libris orientalium antiquorum qui consideraverunt eclypses ante principium earum que sunt in libris occidentalium. Postquam igitur invenimus diversitatem que est inter horas secundum quantitatem longitudinum que est inter loca, tunc verificatur nobis ut existimemus superficiem terre esse sphericam. Non enim hoc accideret nisi terra spherica foret. Gibbositas namque que est ab omnibus partibus eius adinvicem similibus est que cooperit lumen. Et fiunt tenebre. Deinde apparet augmentum et diminutio in eis que sequuntur partium ipsius secundum mensurationem unam. Quod si figura terre non foret spherica, non esset ita. Preterea possibile nobis est ut sciamus hoc ex eo quod dicam, quod est: Si terra foret concava, videremus stellas oriri prius apud occidentales. Et si esset plana, orirentur super omnes inhabitantes terram in una hora. Quod si esset triangulata aut quadrata aut alterius figure poligonie, orirentur stelle etiam super omnes inhabitantes in superficie una et super unam rectam lineam in una hora. Nos autem nihil horum videmus. Neque etiam est ut columna longitudinis unius circularis cuius rotunditas sit superficies plana ad orientem et occidentem cuius due superficies extremitatum eius sint super duos polos mundi, etsi hoc sit quod veritati similius existimetur. Si enim hoc ita foret, nullus habitantium super eius gibbositatem aliquam stellarum semper apparentium videret semper, et omnes stelle orirentur et occiderent semper super omnes homines, preter stellas equalis longitudinis ab utroque duorum polorum. Ipse namque essent apud omnes homines semper occulte. Nos autem videmus quod quanto plus imus ad plagam septentrionalem, secundum quantitatem nostri incessus in eam augmentatur quod occultatur a nobis ex stellis meridianis et quod apparet nobis ex stellis septentrio