pletionis. Et pervenimus ad sciendum illud et credendum per ea que posuit Abrachis de considerationibus scriptis revolutionum Lune et per ea que nos invenimus per instrumentum quod accepimus ad hoc et eius similia, cuius articium est sicut narrabimus. Accipiemus duas armillas mensurate magnitudinis sapienter et bene rasas quarum superficies quadrate equales similes omnimodo, et componemus unam earum in alteram in duobus locis oppositis ortogonaliter super superficies suas, et imaginabimur unam earum orbem signorum et alteram orbem meridiei, cum ipse est descriptus super polos duorum orbium, scilicet orbis equationis diei et orbis signorum. Postea accipiemus ex latere quadratorum duorum ipsorum duo puncta que determinant duos polos orbis signorum, in quibus infigemus duos paxillos rotundos equalium grossicierum equales transeuntes per duas superficies, scilicet apparentem et intrinsecam, fixos in eis, et componemus in eis armillam alteram super superficiem apparentem cuius superficies interior contingat duas superficies duarum armillarum compositarum apparentes in omni loco et ex omni parte tactu vero, et ponemus ipsam lenis revolutionis et cursus in longitudine super duos polos orbis signorum quos prediximus. Et similiter componemus armillam alteram in eis in superficie intrinseca, cuius superficies etiam apparens contingat duas superficies duarum armillarum compositarum interiores contactu vero in omni loco et ex omni parte lenis revolutionis et cursus sicut altera in longitudine et super duos polos super quos movetur armilla extrinseca, et dividemus hanc armillam intrinsecam et etiam armillam que est loco orbis signorum, unamquamque videlicet earum in 360 partes, scilicet divisione circuli, et secundum omnes partes partium secundum quas possibile est. Et componemus etiam armillam aliam parvam subtilem, in qua sint duo foramina opposita transeuntia in interiori armille intrinsece, ut sit revolutio eius et cursus in superficie interiori armille intrinsece ad unumquemque duorum polorum positorum propter considerationem latitudinis. Et postquam fient hee armille sicut prediximus, perveniemus ad arcum qui est inter duos polos, scilicet polum orbis signorum et polum equationis diei, quem declaravimus in his que precesserunt, et accipiemus quantitatem eius ab unoquoque duorum polorum orbis signorum in orbe meridiei, de quo imaginamur quod ipse sit descriptus super polos, et signabimus hic duas notas oppositas etiam, et componemus eas in duobus polis fixis in armilla alia simili armille orbis meridiei, quem declaravimus in principio libri Amagesti, in considerationibus arcus qui est inter duos tropicos orbis meridiei, ut cum hec armilla fuerit fixa in illo loco in quo fuerit illa armilla, scilicet cum fuerit erecta super superficiem horizontis et supra altitudinem poli propriam loci inhabitati, et fuerit etiam equidistans superficiei orbis qui est secundum naturam orbis meridiei, sit revolutio armillarum intrinsecarum in ea et cursus earum omnium omnino super duos polos equationis diei ab oriente ad occidentem sequentes localem motum totius primum. Cum ergo posuerimus instrumentum secundum hunc modum, tunc quotiens possibile erit ut sint Sol et Luna simul apparentes super terram, erigemus armillam extrinsecam currentem super duos polos orbis signorum super partem Solis repertam in illa hora fere et revolvemus armillam orbis descripti super polos, ut cum fuerit locus sectionis duarum armillarum, qui est supra partem Solis, cadens super Solem secundum veritatem, fiant due armille, scilicet armilla orbis signorum et armilla orbis descripti super duos polos, simul obumbrantes seipsas. Et si fuerit loco Solis aliqua stellarum visa loca quarum considerantur et sciuntur, tunc cum fuerit oculus aspicientis unius super alterum laterum armille extrinsece et super locum ex quo videtur stella qui est super partem orbis signorum in qua est stella, fit stella visa per latus et locum opposita et occurrentia illi lateri et loco armille, ac si connexa esset duobus lateribus, et in superficie eorum. Armillam vero alteram intrinsecam divisam huius instrumenti revolvemus tunc ad Lunam aut ad aliud eorum que inquirimus, ut nos videndo Solem aut aliam stellarum simul videamus Lunam aut aliud eorum que inquirimus ex duobus foraminibus ambobus que sunt in armilla composita in interiori armille intrinsece divise. Nos enim ita sciemus locum Lune aut alterius stellarum quas inquirimus in longitudine partium orbis signorum, scilicet partium armille quam imaginati fuimus orbem signorum et divisimus in potentia secundum divisiones eius, et sciemus quanta sit longitudo Lune aut stelle ab orbe signorum ad septentrionem aut ad meridiem in orbe descripto super duos polos orbis signorum ex partibus quas invenimus in armilla interiori divisa et per longitudinem que est inter medium foraminis quod est super terram in armilla parva que revolvitur et inter lineam que est medium cinguli signorum.
⟨V.2⟩ Capitulum secundum: De scientia modi diversitatis Lune duplicis
Per considerationem vero absolutam iam invenimus longitudines Lune a Sole ex considerationibus scriptis quas posuit Abrachis et ex considerationibus nostris secundum numerationem et modum positum quandoque convenientes aliis et convenientes inter se et quandoque diversas ab aliis et diversas inter se, et quandoque minoratur illud et quandoque augetur. Quia ergo prolongatur nostrum studium et nostra inquisitio de scientia ordinis huius diversitatis et neque abscinditur nostra inquisitio ab ea in tempore continuo, in applicatione quidem coniunctionis et oppositionis semper inveniemus eam