verimus et facta 0 37′, que sunt duodecima pars graduum a principio sumptorum 7 24′, solaris inequalitatis gradibus 2 23′ addiderimus, habebimus gradus tres quibus maxime veri longitudinis et latitudinis motus proxime different a motibus mediis coniunc〈t〉ionum coniunctionum] coniuncionum A atque oppositionum. Quare quando medius centri Lune motus in obliquo circulo distabit a nodis ad septentrionem quidem gradibus 20 41′, ad meridiem vero 11 22′, tunc primum in expositis regionibus possibile erit apparentem eius situm ad contactum Solis accedere; et propter hec quando a boreali obliqui Lune circuli termino graduum numerus qui periodicis coniunctionibus atque oppositionibus adiacet incidit in gradus qui sunt aut a 69 19′ usque ad 101 22′ aut a 258 38′ usque ad 290 41′, tunc solum in expositis regionibus possibile erit accidere quod diximus.
Rursus gratia etiam eclipticorum Lune terminorum, quoniam semidiameter Lune in minima eius distantia subtendere demonstrata est arcum graduum 0 17′ 40′′, semidiameter autem umbre que dupla est demonstrata et tribus proxime quintis maior semidiametro Lune colligitur earundem 0 45′ 56′′, patet quia, quando exacte centrum Lune distat ab umbre centro in maximo quidem circulo qui per ipsam et polos obliqui describitur in utranque circuli qui per medium est partem gradibus 1 3′ 36′′, in obliquo autem Lune a quovis nodo secundum proportionem unius ad 11 30′ gradibus 12 12′ proxime, tunc primum possibile erit tangi umbram a Luna; et propter illa que de inequalitate sunt demonstrata, quando etiam centrum Lune quod in medio motu capitur distat a nodo in circulo obliquo gradibus 15 12′, ut in borealis termini numeros a 74 48′ usque ad 105 12′ et a 254 48′ usque ad 285 12′ incidat, tunc primum possibile erit umbram tangi a Luna. Apponemus igitur expositis coniunctionum et oppositionum tabulis solarium etiam lunariumque terminorum latitudinis Lune numeros, ut facile discernamus quenam coniunctiones oppositionesque possint in eclipsim incidere.
〈VI.6〉 Capitulum VI: De distantia eclipticorum mensium
Sed utile etiam erit istis addere per quot quot] post corr. G universaliter menses oppositiones et coniunctiones possibile sit eclipticas fieri, ne cum unam eclipticam habeamus per omnes rursum deinceps eclipsim queramus, quaeramus] post corr. G sed per illas que tot mensibus distant ut possibile sit eclipsim fieri.
Quod igitur per sex menses tam Sol quam Luna deficere possint hinc manifestum est. Medius enim Lune secundum latitudinem motus colligit in sex mensibus gradus 184 17′ 25′′. Arcus autem qui sunt inter eclipticos terminos tam in