nodi unius usque ad recessum oppositi, colligitur hec distantia in Sole in media Lune longitudine partium 192 24′. Quare perspicuum est quia, si nulla rursum diversitas Lune fuerit, non poterit esse quod queritur, propterea quod arcus obliqui circuli qui fit in spatio minimorum septem mensium maior est arcu qui ab eclipticis Solis terminis maximus intercipitur partibus in obliquo quidem circulo 16 23′, in circulo vero qui est per polos zodiaci 1 25′. Ubi autem tanta diversitas est ut vel alterius coniunctionum extremarum vel utriusque diversitates simul excedant gradu 1 25′, ibi possibile est utrasque coniunctiones extremas eclipticas fore. Quoniam ergo demonstratum est in tempore mediorum septem mensium, quando Luna maximo et Sol minimo motu movetur ab extremitate Aquarii usque ad mediam Virginem, Lunam iam ultra verum Solem antecessisse gradibus 14 40′, cum totidem gradus et adhuc duodecimam partem ipsorum in una die et horis 5 medie Luna pertranseat, patet quia, cum mediorum septem mensium tempus 206 dies et horas 17 proxime contineat, tempus minimorum septem mensium erit 205 dierum et horarum 12. Propterea extreme coniunctionis que in medio Virginis fit tempus erit post primam que fuit in extremitate Aquarii horis 12. Querendum igitur est ubi et quando maior quam gradus 1 25′ Lune diversitas potest fieri aut videlicet in altero dictorum signorum aut aut] add. s. l. G in utrisque secundum situm per 12 horas, hoc est quando alterum in occasu alterum in ortu est. Non enim aliter utrasque super terram eclipsis fieri possibile est. Ad septentrionem ergo rursus in orbe habitabili nostro nullo in situ tanta Lune diversitas invenitur, nec sub ipso quidem equinoctiali maior 23 sexagesimis que secundum latitudinem in maxima distantia fit. Quare impossibile est in septem minimorum mensium spatio bis Solem deficere secundum Lune transitum qui est a meridie circuli per medium, hoc est quando in prima quidem coniunctione ad ascendentem accedit, in secunda vero a descendente nodo recedit. Ad meridiem autem tantam ferme fieri diversitatem in paralello per Rhodum invenimus, quando extrema pars Aquarii oritur et media Virginis occidit. In locis enim huius paralelli in utroque horum situum subtracta diversitate solari Luna in media eius longitudine diversitatem habet ad meridiem sexagesimarum 46, ut ambarum coniunctionum diversitates excedant gradum gradum] corr. ex graduum A unum et sexagesimas 25. Cum igitur maior ad meridiem in borealioribus hoc paralello fiat diversitas, perspicuum est quia possibile sit bis ab incolis earum
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 107r