vero 168 55′. Sed hanc etiam distantiam Hypparchus 176 dierum et 20 sexagesimarum unius equalis hore supposuit et gradum 168 33′. Quare hic quoque videtur errasse in gradibus quidem sextam et tertiam partem proxime gradus unius, in diebus autem 55 sexagesimis sexagesimis] post corr. G proxime hore unius equalis, que similiter magnam exposite proportionis differentiam faciunt.
Ante oculos igitur causa dissonantie posita iam est, quare magis confidentes proportione inequalitatis, quam ipsi demonstravimus, in oppositionibus coniunctionibusque Lune utemur, cum etiam eclipsis iste, quas Hypparchus conscripsit, summopere rationibus nostris convenire videamus.
Finis quarti libri.
〈V〉
Incipit liber V Magne Compositionis Claudii Ptholomei
〈V.1〉 〈Capitulum I :〉 De constructione instrumenti quod astrolabium vocant
Verum ad oppositiones quidem atque coniunctiones et eclipsis que in eis in eis] iter. et del. G