si cetera omnia eadem sint, ut arcus zodiaci quibus rectus subtenditur angulus, hoc est distantias ED arcui similes, multum inter se differre, et minores esse in maioribus stellis, maiores autem in minoribus.
Similiter etiam, si BD linea eadem sit in eadem stella et BED angulus declinationis circuli per medium vel propter duodecim signorum vel propter diversarum habitationum differentias inequalis efficiatur, arcus quoque distantie ED differens atque diversus erit, maiorque fiet, quando angulus imminuitur, et minor, quando angulus augetur. Eodem modo, si id quoque similiter cum primo se habeat, ut videlicet declinatio etiam eadem sit, sed stella non sit in circulo per medium, sed vel borealior, ut in puncto I, vel australior, ut in puncto T, non apparebit primo, neque ocultabitur secundum DE arcus distantiam, sed quando borealior est circulo per medium, in distantia DC arcus qui minor est, quando autem australior, in distantia LED arcus qui maior est.
Quapropter necesse est ad particulariorem considerationem, ut primum in singulis quinque planetis magnitudines arcuum BD universaliter per minus ambiguas observationes habeantur. Tales vero sunt estive et in Cancro proxime observate, propterea quod in eo tempore et er tenuis magis est, certiusque per eum perspicitur et zodiaci ad orizontis orizontis] post corr. G inclinationes pene mediocres. Per hanc igitur orientalium observationum considerationem invenimus Saturni stellam semper oriri, quando a vero Sole 14 gradibus distat, Iovis autem similiter 12 45′, Martis 14 30′, Veneris vespertinam, quando 5 40′ gradibus distat, Mercurii similiter vespertinam, quando 11 30′.
His hoc modo suppositis, suppositis] post corr. G describatur antecedens figura, nihil enim differt, si in tam parvis arcubus quasi de cordis suis rectisque lineis, cum indifferentes ab arcubus ad sensum sint, gratia commoditatis verba faciamus, et sit E punctum communis sectionis circuli per medium et et] add. s. l. G orizontis, idque in propositis apparitionibus in principio Cancri oriatur in tribus matutinis Saturno, Iove, Marte, et occidat in vespertinis Venere atque Mercurio. Clima vero supponatur quod per Phenicem scribitur, ubi maxima dies horarum equalium est 14 15′. In hoc enim aut iuxta hunc paralellum plurime certioresque observationes facte sunt. Nam Chaldaice in eo ferme observate sunt et similiter quecunque in Gretia et in Egypto.
Quoniam igitur per doctrinam angulorum demonstrationesque illius negotii, quando Cancri principium in hoc