invenitur, et idcirco linee quoque TF ad GF lineam proportio est 0 54′ 50′′ ad 10 56′ 39′′, rectangulum vero quod sub ipsis continetur est 139 46′ 42′′, et rursum proportio GA linee ad AD lineam est 62 45′ ad 11 30′, proportio autem DG ad GI est 74 15′ ad 51 15′, et rectangulum quod sub ipsis continetur 3805 18′ 45′′. Radix vero numeri 27 13′ 26′′ qui ex partitione fit, que est 5 13′ 4′′, multiplicata in expositam TF et FG linearum proportionem lineam quidem FT facit ad expositas GA et AF linearum magnitudines 4 46′ 6′′, lineam vero GF 57 6′ 19′′ earundem, GT autem 61 52′ 25′′, idcirco etiam ad proportionem 120 utriusque linearum AF et AG que rectum angulum subtendunt FT quidem linea est 49 45′ 23′′, GT autem 118 19′ 27′′ et arcus sui FT quidem graduum 48 59′ 34′′, GT vero 160 49′ 36′′. Ad has lineas consequenter angulus quoque FAT talium est 24 29′ 47′′ qualium quatuor recti sunt 360, angulus vero GAT 80 24′ 48′′ earundem, earundem] corr. ex eorundem G et reliquorum FGA quidem angulus ipsius regressus penes stelle velocitatem graduum est 9 35′ 12′′, FAI vero angulus apparentis inequalitatis 55 55′ 1′, quibus cum secundum proportiones maxime distantie 4 40 35′′ equate longitudinis gradus congruant, et periodice 5 6′ 35′′, colligitur regressus medietas graduum 4 50′ 37′′ et dierum 61 30′ proxime, totus autem regressus graduum 9 49′ 18′′ et dierum 123.
Secundum vero computationes que in minima distantia fiunt additio equationis atque subtractio 5 40′ sexagesimarum invenitur, idcirco etiam proportio linee EF ad lineam FG est 1 5′ 40′′ ad 10 45′ 49′′ et proportio EG ad GF 12 57′ 9′′ ad 10 45′ 45′′, rectangulum vero sub ipsis contentum 135 24′ 56′′. Rursus proportio linee GA ad AD lineam est 57 15′ ad 11 30′, et proportio DG ad GI 68 45′ ad 45 45′, et rectangulum sub ipsis contentum 3145 18′ 45′′, numeri vero ex partitione facti 22 33′ 39′′ radix 4 45′ 0′′ multiplicata in prepositam proportionem TF et FG linearum facit ad expositas GA et AF linearum magnitudines lineam quidem TF partium 5 11′ 55′′, lineam autem FG 51 7′ 38′′ earundem, et totam GT 56 19′ 33′′. Idcirco ad rationem etiam 120 utriusque linearum FA et AG que rectum subtendunt FT quidem est 54 14′ 47′′, GT autem 118 3′ 46′′, arcuum autem FT quidem arcus graduum est 53 45′ 4′′, GT vero 159 22′ 40′′, ad hos arcus consequenter FAT quoque angulus talium est 26 52′ 39′′ qualium quatuor recti sunt 360, angulus vero GAT 79 41′ 20′′, et reliquorum FGA quidem angulus ipsius regressus propter velocitatem stelle graduum