ipsi propinquiores sunt in minoribus circulis pervolvantur, que vero remotiores secundum proportionem distantie maiores circulos faciant, donec ad eas que occidunt occidunt] post corr. G distantia veniat quarum etiam propinquiores illis que semper cernuntur breviori tempore occultari videbant, remotiores autem proportionaliter maiore. Propter hec igitur sola predictam opinionem primo habuerunt, deinde reliqua quoque consequenter intellexerunt, quum omnia simpliciter que apparent contra〈r〉iis contrariis] contratiis A opinionibus suo testimonio repugnent. Nam si quis stellarum motum recte ad infinitum ferri supposuerit, veluti nonnulli putarunt, quenam via et que ratio excogitari poterit quare ab eodem quottidie initio ferri cernantur, quo enim pacto stelle in infinitum profecte regredi possent, aut quomodo regressus earum non cerneretur, aut quomodo magnitudines earum ita sensim non minuerentur, ut tandem nulle viderentur? Nunc vero contra maiores quidem in ipso videntur occasu et sensim ita occultantur, ut terre superficie quasi obice obtegi videantur. Incendi autem ipsas a terra rursusque in terram extingui absurdum omnino atque irrationabile videtur. Nam siquis tantam in magnitudinibus et quantitatibus earum et in distantiis locis atque temporibus seriem casu et absque ratione fieri concederet, preterea partem quidem aliam terre incendendi naturam habere, aliam vero extinguendi, immo autem eandem aliis incendendi aliis extinguendi etiam stellarum easdem aliis incensas iam aut extinctas esse aliis nondum, siquis, inquam, hec omnia redicula concederet, quid de apparentibus semper diceremus, que nec oriuntur nec occidunt, aut qua de causa que incenduntur et extinguntur non ubique illico oriuntur vel occidunt, que vero id minime patiuntur semper super terram ubique sunt? Nam eedem non possunt aliis incendi extinguique semper aliis nunquam istorum aliquid pati. Aperte namque patet easdem stellas apud alios quidem oriri atque occidere, apud alios autem neutrum istorum facere, et, ut breviter perstringam, quamcunque aliam motus celestium figuram figuram] corr. ex fuguram A preter globosam quisquam supposuerit, necesse erit inequales distantias a terra ad superiorum partes corporum fieri, ubicunque et quomodocunque situm ipsius posueris, ut et magnitudines et distantie stellarum adinvicem inequales eisdem in singulis circumductionibus videantur, quasi modo magis modo minus distarent, quod accidere nequaquam videmus. Nam quod iuxta orizontes maior maior] add. marg. A magnitudo stellarum videatur non distantie parvitas id facit, sed huiusmodi
Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)
Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 5v