PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 59r

Facsimile

〈III.8〉 Capitulum VIII: De inveniendo loco medii motus Solis

Cum autem restet ut equalis motus solaris loca ad quottidianos progressus constituamus, id quoque ita fecimus, ut universaliter rursus tam in Sole quam in aliis eos motus sequamur, qui nobis exactissime observati sunt, et ab istis per medios motus iam demonstratos ad initium regni Nabonassaris, ex quo tempore priscas habemus observationes continue ad hoc usque tempus conservatas, locorum radices reducamus.

Sit igitur ABG concentricus obliquo circulus, cuius centrum D, excentricus autem Solis sit circulus EFI, cuius centrum T, diameter vero per utraque centra et E maximam longitudinem sit EAIG, et supponatur quod B sit autumnale zodiaci punctum, et coniungantur BFD et FT perpendicularis etiam DC ex T puncto ad FD protractam lineam deducatur. Quoniam igitur B autumnale punctum Libre principium est, G vero minima longitudo in 5 30′ gradibus Sagitarii est, erit arcus BG graduum 65 30′. Quare BDG, hoc est TDC angulus, qualium quidem quatuor recti sunt 360, talium est 65 30′, qualium vero duo recti sunt 360, talium 131. Quare arcus etiam per TC lineam tensus talium est 131, qualium est circulus qui circa rectangulum DTC describitur 360, corda vero TC qua tenditur talium 109 12′, qualium est diameter DT 120. Quare qualium DT quidem linea est 5, FT autem corda 120, talium etiam erit TC 4 33′, et arcus per eam tensus talium 4 20′, qualium est circulus circa FTC rectangulum circumscriptus 360, quare angulus etiam TFC, qualium quidem duo recti sunt 360, talium est 4 20′, qualium vero quatuor recti 360, talium 2 10′. Erat autem angulus quoque BDG 65 30′ eorundem, quare reliquus etiam angulus FTI, hoc est FI excentrici arcus, graduum est 63 20′. Quando ergo Sol in autumnali equinoctio est, tunc minimam longitudinem, idest 5 30′ gradus Sagitarii, medio motu motus 63 20′ gradibus antecedit, a maxima vero longitudine, idest ex 5 30′ Geminorum gradibus, ad successionem signorum medie similiter motus 116 40′ gradibus distat.

His ita demonstratis, quoniam de observatis primo equinoctiis unum exquisitissime inter alia in autumno cepimus anno Adriani 17 Athyr secundum Egiptios die septima post meridiem duabus proxime horis equalibus, patet quia Sol illo tempore medie motus distabat a maxima longitudine in excentrico ad sequentia gradibus 116 40′. Sed a regno Nabonassaris usque ad Alexandri mortem colliguntur