etiam qua rectus subtenditur angulus non differt ab eisdem 54 43′, colligitur hinc quod, qualium etiam est ipsa EL diameter 120, talium erit linea LN 0 8′ proxime, et et] post corr. G arcus suus talium rursus 0 8′ qualium est circulus qui rectangulo ELN circumscribitur 360. Quare angulus quoque BEL quo Luna differt penes declinationem ad F talium erit 0 8′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 0 4′. Ita etiam hic quatuor sexagesimis differentia penes inequalitatem Lune differt, que nullum errorem de quo curandum sit in apparentibus coniunctionis appositionisque faciunt, cum vix octavam unius hore partem colligere possint, quantum in ipsis etiam observationibus sepius errare mirum non est.
Hec diximus, non quia possibile non sit has etiam differentias, quamvis minime sint, in oppositionibus et coniunctionibus computare, sed quia ostendere voluimus voluimus] corr. ex volumus G non commisisse nos in expositis lunarium eclipsium demonstrationibus errorem sensibilem, propterea quod non sumus usi excenticitatis ratione quam adimplevimus postea.
〈V.11〉 Capitulum XI : De aspectibus diversitatis Lune
Hec ferme sunt que ad inveniendos veros Lune progressus adhibentur. Verum cum accidat ut neque ad sensum quidem apparens Lune progressus idem cum vero sit, quoniam terra non sit, ut diximus, quasi punctum ad distantiam orbis eius, consequens necessariumque profecto est cum aliorum apparentium causa tum maxime illorum que in solaribus apparent eclipsibus de diversitate aspectuum eius dicere, unde poterimus per veros progressus qui ad terre et zodiaci circuli centrum intelliguntur eos qui sunt a visu cernentium, hoc est qui ab aliqua terre superficie aspiciuntur, diiudicare, et contrarium rursus veros ab apparentibus. Cum autem ad hanc considerationem sequatur ut nec particulares diversitatis aspectuum quantitates possint inveniri, nisi distantie proportio detur, nec distantie proportionis, nisi aliquis diversitatis aspectus habeatur, in iis quidem que nullum diversitatis aspectum sensibilem habent, ad que videlicet terra quasi punctum est distantie proportionem capere possibile non est, in iis autem in quibus diversitas aspectuum est, sicut in Luna, solummodo fit ut diversitate aliqua primum aspectus habita distantie proportio inveniatur, propterea quod diversitas huiusmodi etiam per se ipsam per observationes accipitur, distantie vero quantitatis minime, quamvis Hypparcus a Sole id conetur invenire. Nam quoniam a quibusdam aliis Soli Luneque accidentibus de quibus postea verba faciemus sequitur, data unius luminaris distantia, alterius etiam distantiam dari, ideo conatur quasi per coniecturas habita Solis distantia