PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 226r

Facsimile

in Mercurio autem 22 proxime, habemus que in tabulis inequalitatis ipsarum congruentes particularibus epicyclorum arcubus additiones subtractionesque, quota pars iste integrarum maximarumque secundum longitudinem additionum subtractionumve sint, tantam in utraque stellarum capiemus congrue ad gradus 2 30′, factosque numeros eisdem numeris in quartis ordinibus tabularum latitudinis apponemus.

Quinti autem ordines nobis compositi sunt, ut remotiones secundum latitudinem que fiunt in aliis excentricorum motibus per appositas sexagesimas equare possimus. Nam quoniam, ut diximus, proportionaliter ad restitutionem que ad excentricum fit epicyclorum quoque inclinationes obliquationesque restitutionem incrementi decrementique per parvulorum appositionem faciunt circulorum, nec inclinationum obliquationumque omnium magnitudines longe sunt a magnitudine obliquationis circuli Lune, habentque se rursum proxime proportionaliter particulares tantarum inclinationum remotiones, demonstravimusque per lineas huiusmodi Lune remotiones duodecies unamquanque appositionem illarum multiplicando, propterea quod maxima ibi latitudo graduum est 5 proxime, nunc vero ipsam 60 facimus, eas que fiunt congruentibus singulorum quinque ordinum numeris apposuimus. Est autem tabularum compositio hec.